III. Imagines
et elogia universi generis exsequi longum est: familiae breviter attingam. Qui
prius Sulpiciorum cognomen Galbae tulit, cur aut unde traxerit, ambigitur.
Quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum
galbano facibus succenderit; alii; quod in diuturna valitudine galbeo, id est
remediis lana involutis, assidue uteretur: nonnulli, quod praepinguis fuerit
visus, quem galbam Galli vocent; vel contra, quod tam exilis, quam sunt
animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae. Familiam illustravit
Seruius Galba consularis, temporum suorum et eloquentissimus, quem tradunt
Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia
trucidatis, Viriatini belli causam exstitisse. Eius nepos ob repulsa consulatus
infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspiravit cum Cassio
et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est. Ab hoc sunt imperatoris Galbae
avus ac pater: avus clarior studiis quam dignitate (non enim egressus praeturae
gradum) multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus,
quamquam brevi corpore, atque etiam gibber, modicaeque in dicendo facultatis,
causas industrie actitavit. Vxores habuit Mummiam Achaiam, neptem Catuli
proneptemque L. Mummi, qui Corinthum excidit; item Liviam Ocellinam ditem
admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur,
et aliquando enixius post quam subinde instantis vitium corporis secreto posita
veste detexit, ne quasi ignaram fallere videretur. Ex Achaica liberos Gaium et
Servium procreavit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit,
prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum voluntaria morte obiit.
|