X. Igitur cum quasi manumissioni vacaturus conscendisset
tribunal, propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis
imaginibus et astante nobili puero, quem exulantem e proxima Balneari insula ob
id ipsum acciverat, deploravit temporum statum, consalutatusque imperator
legatum se senatus ac populi R. professus est. Dein iustitio indicto, e plebe
quidem provinciae legiones et auxilia conscriptis super exercitum veterem unius
legionis duarumque alarum et cohortium trium; at primoribus prudentia atque
aetate praestantibus velut instar senatus, ad quod de maiore re quotiens opus
esset referretur, instituit. Delegit et equestris ordinis iuvenes, qui manente
anulorum aureorum usu evocati appellarentur, excubiasque circa cubiculum suum
vice militum agerent. Etiam per provincias edicta dimisit, auctor singulis
universisque conspirandi simul, et ut qua posset quisque opera communem causam
iuvarent.
Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello delegerat,
repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae Victoriam cum tropaeo
exprimente; ac subinde Alexandrina navis Dertosam appulit armis onusta, sine
gubernatore, sine nauta ac vectore ullo, ut nemini dubium esset, iustum piumque
et faventibus diis bellum suscipi; cum repente ex inopinato prope cuncta
turbata sunt. Alarum altera castris appropinquantem paenitentiam mutati
sacramenti destituere conata est aegreque retenta in officio, et servi, per angiportum
in balneas transeuntem paene interemerunt; nisi cohortantibus in vicem ne
occasionem omitterent, interrogatisque de qua occasione loquerentur, expressa
cruciatu confessio esset.
|