XIV.
Maiore adeo et favore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quamquam
multa documenta egregii principis daret; sed nequaquam tam grata erant, invisa
quae secus fierent. Regebatur trium arbitrio, quos una et intra palatium
habitantis nec umquam non adhaerentis paedagogos vulgo vocabant. Ii erant T.
Vinius legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex
assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis; libertus
Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae
equestris gradus candidatus. His diverso vitiorum genere grassantibus adeo se
abutendum permisit et tradidit, ut vix sibi ipse constaret, modo acerbior
parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conveniret principi electo
atque illud aetatis.
Quosdam claros ex utroque ordine viros suspicione minima inauditos
condemnavit. Civitatem R. raro dedit, iura trium liberorum vix uni atque
alteri, ac ne his quidem nisi ad certum praefinitumque tempus. Iudicibus sextam
decuriam adici precantibus non modo negavit, sed et concessum a Claudio
beneficium, ne hieme initioque anni ad indicandum evocarentur, eripuit.
|