XX. Sunt
qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: Quid agitis, commilitones? ego
vester sum, et vos mei! donativum etiam pollicitum. Plures autem prodiderunt, optulisse ultro
iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita videretur, hortatum. Illud
mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum
et omnes qui arcesserentur sprevisse nuntium, excepta Germanicianorum
vexillatione. Ii ob recens meritum, quod se aegros et invalidos magnopere
fovisset, in auxilium advolaverunt, sed serius, itinere devio per ignorantiam
locorum retardati. Iugulatus est ad lacum Curti ac relictum ita uti erat, donec
gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputavit; et
quoniam capillo arripere non poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os
pollice ad Othonem detulit. Ille lixis calonibusque donavit, qui hasta suffixum
non sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem: "Galba
Cupido, fruaris aetate tua," maxime irritati ad talem iocorum petulantiam,
quod ante paucos dies exierat in vulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc
floridam et vegetam respondisse eum: eti moi menos empedon estin.
Ab is Patrobii Neroniani libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu
Galbae animadversum in patronum suum fuerat, abiecit. Sero tandem dispensator
Argivus et hoc et ceterum truncum in privatis eius hortis Aurelia via
sepulturae dedit.
|