VIII. Sub
idem vero tempus Germaniciani exercitus in Vitellii verba iurarat. Quod ut
comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam
principem, quietem et concordiam suaderet; et tamen per internuntios ac
litteras consortem imperii generumque se Vitellio optulit. Verum haud dubio
bello, iamque ducibus et copiis quas Vitellius praemiserat appropinquantibus,
animum fidemque erga se praetorianorum paene internecione amplissimi ordinis
expertus est. Placuerat per classiarios arma transferri remittique navibus; ea
cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum
excitaverunt; ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem
senatus flagitantes, repulsisque tribunorum, qui inhibere temptabat, nonnullis
et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes
perruperunt in triclinium usque nec nisi viso destiterunt.
Expeditionem autem impigre atque etiam praepropere inchoavit, nulla ne
religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, (quod
antiquitus infaustum habetur) et die, quo cultores deum Matris lamentari et
plangere incipiunt, praeterea adversissimis auspiciis. Nam et victima Diti
patri caesa litavit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo
egressu inundationibus Tiberis retardatus, ad vicensimum etiam lapidem ruina
aedificiorum praeclusam viam offendit.
|