IX. Simili
temeritate, quamvis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret quando et
fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare
statuit, sive impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli
adventum profligari plurimum posse, sive impar militum ardori pugnam
deposcentium. Nec ulli pugnae affuit substitique Brixelli. Et tribus quidem
verum mediocribus proeliis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod
loco nomen est, vicit; novissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est,
cum, spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex
improviso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. Ac statim moriendi
impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore ne tanto rerum
hominumque periculo dominationem sibi asserere perseveraret, quam desperatione
ulla aut diffidentia copiarum; quippe residuis integrisque etiam nunc quas
secum ad secundos casus detinuerat, et supervenientibus aliis e Dalmatia
Pannoniaque et Moesia, ne victis quidem adeo afflictis ut non in ultionem
ignominiae quidvis discriminis ultro et vel solae subirent.
|