X.
Interfuit huic bello
pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus angusticlavius.
Is mox referre crebro solebat, Othonem etiam privatum usque adeo detestatum
civilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassii Brutique exitu
cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem
transigi posse; tunc ac despiciendam vitam exemplo manipularis militis
concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac
nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante
pedes eius incubuerit. Hoc viso proclamasse cum aiebat, non amplius se
in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi
quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis,
secretoque capto binos codicillos exaravit, ad sororem consolatorios, et ad
Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et
memoriam. Quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud
victorem forent, concremavit. Divisit et pecunias domesticis ex copia
praesenti.
|