X. De Betriacensi victoria et Othonis exitu, cum adhuc in
Gallia esset, audiit, nihilque cunctatus, quidquid praetorianarum cohortium
fuit, ut pessimi exempli, uno exauctoravit edicto iussas tribunis tradere arma.
Centum autem atque viginti, quorum libellos Othoni datos intervenerat
exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio
adfici imperavit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem
ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore vita sua quam ex imperii
maiestate gessisset. Namque itinere inchoato, per medias civitates ritu
triumphantium vectus est, perque flumina delicatissimis navigiis et variarum
genere redimit, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut
militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum vertens; qui non
contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem
asserebant, verbera et plagas, saepe vulnera, nonnumquam necem repraesentantes
adversantibus. Vtque campos, in quibus pugnatum est, adiit, abhorrentis quosdam
cadaverum tabem detestabili voce confirmare ausus est, optime olere occisum
hostem et melius civem. Nec eo setius ad leniendam gravitatem odoris plurimum
meri propalam hausit passimque divisit. Pari vanitate atque insolentia lapidem
memoriae Othonis inscriptum intuens, dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo
is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. In Appennini
quidem iugis etiam pervigilium egit.
|