XIII. Sed
vel praecipue luxuriae saevitiaque deditus, epulas trifariam semper, interdum
quadrifariam dispertiebat, in ientacula et prandia et cenas comissationesque,
facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine. Indicebat autem aliud alii
eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum
constituerunt. Famosissima super cetera fuit cena data ei adventicia a fratre,
in qua duo milia lectissimorum piscium, septem avium apposita traduntur. Hanc
quoque exsuperavit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem
clipeum Minervae polioychoy dictitabat. In hac scarorum iocinera, phasianorum
et pavorum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque
fretoque Hispanico per navarchos ac triremes petitarum, commiscuit. Vt autem
homo non profundae modo sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in
sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperavit, quin inter altaria ibidem
statim viscus et farra paene rapta e foco manderet, circaque viarum popinas
fumantia obsonia, vel pridiana atque semesa.
|