XIV. Pronus
vero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium, nobiles
viros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad
societatem imperii adlicefactos vario genere fraudis occidit; etiam unum veneno
manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat.
Tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae
debitum aut in via portorium flagitassent, vix ulli pepercit; ex quibus quendam
in ipsa salutatione supplicio traditum statimque revocatum, cunctis clementiam
laudantibus, coram interfici iussit, velle se dicens pascere oculos; alterius
poenae duos filios adiecit deprecari pro patre conatos. Sed et equitem R.
proclamantem, cum raperetur ad poenam: Heres meus es, exhibere testamenti
tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari
cum liberto imperavit. Quosdam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni
clare male dixerant, interemit, contemptu sui et nova spe id ausos opinatus.
Nullis tamen infensior quam vernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur,
inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat
intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathematici excederent, statim libellus
propositus est, et Chaldaeos edicere, bonum factum, ne Vitellius Germanicus
intra eundem Kalendarum diem usquam esset. Suspectus et in morte matris fuit,
quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, vaticinante Chatta muliere, cui velut
oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si
superstes parenti extitisset. Alii tradunt ipsam taedio praesentium et
imminentium metu venenum a filio impetrasse, haud sane difficulter.
|