XVII.
Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obvio rimabantur, ut fit,
singula. Ab is extractus e latebra, sciscitantes quis esset (nam ignorabatur)
et ubi esset Vitellium sciret, mendacio elusit; deinde agnitus rogare non
destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim
vel in carcere, donec religatis post terga manibus, iniecto cervicibus laqueo,
veste discissa seminudus in forum tractus est inter magna rerum verborumque
ludibria per totum viae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent,
atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut visendam praeberet faciem neve
summitteret; quibusdam stercore et caeno incessentibus, aliis incendiarium et
patinarium vociferantibus, parte vulgi etiam corporis vitia exprobrante; erat
enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex vinulentia, venter
obesus, alterum ferum subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio
ministratore exhiberet. Tandem apud Gemonias minutissimis ictibus
excarnificatus atque confectus et inde unco tractus in Tiberim.
|