VIII. Talis
tantaque cum fama in urbem reversus, acto de Iudaeis triumpho, consulatus octo
veteri addidit; suscepit et censuram, ac per totum imperii tempus nihil habuit
antiquius quam prope afflictam nutantemque rem p. stabilire primo, deinde et
ornare. Milites pars victoriae fiducia, pars ignominiae dolore ad omnes
licentiam audaciamque processerant; sed et provinciae civitatesque liberae, nec
non et regna quaedam tumultuosius inter se agebant. Quare Vitellianorum quidem
et exauctoravit plurimos et coercuit, participibus autem victoriae adeo nihil
extra ordinem indulsit ut etiam legitima praemia sero persolverit. Ac ne quam
occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret, adulescentulum fragrantem
unguento, cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret, nutu aspernatus
voce etiam gravissima increpuit: "Maluissem allium oboluisses,"
litterasque revocavit; classiarios vero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus
per vices commeant, petentes constitui aliquid sibi calciarii nomine, quasi
parum esset sine responso abegisse, iussit post haec excalciatos cursitare; et
ex eo ita cursitant.
Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum,
libertate adempta, item Thraciam, Ciliciam et Commagenen, ditionis regiae usque
ad id tempus, in provinciarum formam redegit. Cappadociae propter adsiduos
barbarorum incursus legiones addidit, consularemque rectorem imposuit pro eq.
R.
Deformis urbs veteribus
incendiis ac ruinis erat; vacuas areas occupare et aedificare, si possessores
cessarent, cuiusque permisist. Ipse restitutionem Capitolii adgressus,
ruderibus purgandis manus primus admovit ac suo collo quaedam extulit;
aerearumque tabulatum tria milia, quae simul conflagraverant, restituenda
suscepit undique investigatis exemplaribus: instrumentum imperii pulcherrimum
ac vetustissimum, quo continebantur paene ab exordio urbis senatus consulta,
plebiscita de societate et foedere ac privilegio cuicumque concessis.
|