VITA DOMITIANI
I.
Domitianus natus est VIIII. Kal. Novemb. patre consule designato
inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo
quam postea in templum gentis Flaviae convertit. Pubertatis ac primae
adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum
argenteum vas in usu haberet; satique constat Clodium Pollionem praetorium
virum, in quem est poema Neronis quod inscribitur Luscio, chirographum eius
conversasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt qui
affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerva successore mox suo. Bello
Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium
copiarum, sed irrumpentibus adversariis et ardente templo apud aedituum clam
pernoctavit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos variae
superstitionis, cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno
contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui vestigia subsecuti erant,
deprehendi non potuerit. Post
victoriam demum progressus et Caesar consalutatus, honorem praeturae urbanae
consulari potestate suscepit titulo tenus (nam iuris dictionem ad collegam
proximum transtulit); ceterum omnem vim dominationis tam licenter exercuit, ut
iam tum qualis esset ostenderet. Ne exsequar singula, contrectatis
multorum uxoribus, Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium
abduxit, atque uno die super XX. officia urbana aut peregrina distribuit,
mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
|