II. Expeditionem
quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis
amicis inchoavit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
Ob haec correptum, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur,
habitabat cum patre una, sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica
sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. In sex
consulatibus non nisi unum ordinarium gessit, eumque cedente ac suffragante
fratre. Simulavit et ipse mire modestiam, in primisque poeticae studium, tam
insuentum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitavitque etiam
publice. Nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia adversus Alanos
ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut
ipse potissimus mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientes reges ut
idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptavit. Patre
defuncto, diu cunctatus an duplum donativum militi offerret, numquam iactare
dubitavit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam;
neque cessavit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum
gravi valitudine, prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit;
defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam
carpsit obliquis orationibus et edictis.
|