IV. Spectacula
assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, verum et in
circo; ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam
duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro navale quoque. Nam venationes gladiatoresque et
noctibus ad lychnuchos; nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Praeterea
quaestoriis muneribus, quae olim omissa revocaverat, ita semper interfuit, ut
populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi, eaque novissima
aulico apparatu induceret. Ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei
stabat puerulus coccinatus parvo portentosoque capite, cum quo plurimum
fabulabatur, nonnumquam serio. Auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid
sciret, cur sibi virum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Maecium
Rufum. Edidit navales pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo
iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectavit.
Fecit et ludos Saeculares, computata ratione temporum at annum non quo
Claudius proxime, sed quo olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo
facilius centum missus peragerentur, singulos a septenis spatiis ad quina
corripuit.
Instituit et quinquennale certamen Capitolino Iovi triplex, musicum,
equestre, gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. Certabant
enim et prosa oratione Graece Latineque, ac praeter citharoedos
chorocitharistae quoque et psilocitharistae; in stadio vero cursu etiam
virgines. Certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica
capite gestans coronam auream cum effigie Iovis ac Iunonis Minervaeque;
adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flavialium pari habitu, nisi quod
illorum coronis inerat et ipsius imago. Celebrabat et in Albano quotannis
Quinquatria Minervae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio
fungerentur ederentque eximias venationes et scaenicos ludos, superque oratorum
ac poetarum certamina. Congiarium
populo nummorum trecentorum ter dedit, atque inter spectacula muneris
largissimum epulum. Septimontiali sacro quidem, senatui equitique panariis,
plebei sportellis cum obsonio distributis, initium vescendi primus fecit;
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra
popularia decidebat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac
senatorii ordinis pronuntiavit.
|