X. Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore
permansit, et tamen aliquanto celerius ad saevitiam descivit quam ad
cupiditatem. Discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum,
quod arte formaque non absimilis magistro videbatur, occidit; item Hermogenem
Tarsensem propter quasdam in historia figuras, librariis etiam, qui eam
descripserat, cruci fixis. Patrem familias, quod Thraecem myrmilloni parem,
munerario imparem dixerat, detractum e spectaculis in harenam, canibus obiecit,
cum hoc titulo: Impie locutus parmularius.
Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Civicam
Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Salvidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in
exilio, quasi molitores rerum novarum; ceteros levissima quemque de causa;
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, verum et veteres et innoxios iocos, quod
post abductam uxorem laudanti vocem suam "eutacto" dixerat, quodque
Tito hortanti se de alterum matrimonium responderat: Me kai sy gamesai theleis;
Salvium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem
celebraverat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim vulgo
ferebatur, et quod depictum orbem terrae in membrana contionesque regum ac
ducum ex Tito Livio circumferret, quodque servis nomina Magonis et Hannibalis
indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas novae formae
appellari Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et
Helvidii Prisci laudes edidisset appellassetque eos sanctissimos viros; cuius
criminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summovit. Occidit et
Helvidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones
divortium suum cum uxore taxasset; Flavium Sabinum alterum e patruelibus, quod
eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad
populum, sed imperatorem pronuntiasset. Verum aliquando post civilis belli
victoriam saevior, plerosque paris adversae, dum etiam latentes conscios
investigat, novo questionis genere distortis, immisso per obscaena igne;
nonnullis et manus amputavit. Satisque constat, duos dolos e notioribus venia
donatos, tribunum laticlavium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae
ostenderet, impudicos probaverant et ob id neque apud ducem neque apud milites
ullius momenti esse potuisse.
|