XI. Erat
autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saevitiae. Auctorem
summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum vocavit, assidere in toro iuxta
coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est.
Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis
condemnaturus, in eadem vel etiam maiore gratia habuit, quoad novissime simul
gestanti, conspecto delatore eius, "Vis, inquit, nequissimum servum cras
audiamus?"
Et quo contemptius abuteretur patentia hominum, numquam tristiorem
sententiam sine praefatione clementiae pronuntiavit, ut non aliud iam certius atrocis
exitus signum esset quam principii lenitas. Quosdam maiestatis reos in curiam
induxerat, et cum praedixisset, experturum se illa die quam carus senatui
esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur; deinde
atrocitate poenae conterritus, ad leniendam invidiam, intercessit his verbis
(neque enim ab re fuit ipsa cognoscere): "Permittite, patres conscripti, a
pietate vestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis
liberum mortis arbitrium indulgentis; nam et parcetis oculis vestris et
intellegent me omnes senatui interfuisse."
|