XII. Exhaustus
operum ac munerum impensis stipendioque, quod adiecerat, temptavit quidem ad
relevandos castrenses sumptus, numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium
se barbaris per hoc animadverteret neque eo setius in explicandis oneribus
haereret, nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo. Bona vivorum ac
mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Satis
erat obici qualecumque factum dictumve adversus maiestatem principis.
Confiscabantur alienissimae hereditates vel uno existente, qui diceret audisse
se ex defuncto, cum viveret, heredem sibi Caesarem esse. Praeter ceteros
Iudaicus fiscus acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui vel improfessi
Iudaicam viverent vitam, vel dissimulata origine imposita genti tributa non
pependissent. Interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore
frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex an circumsectus
esset. Ab iuventa minime civilis animi, confidens etiam, et cum verbis tum
rebus immodicum, Caenidi patris concubinae, ex Histria reversae osculumque ut
assuerat offerenti, manum praebuit; generum fratris indigne ferens albatos et
ipsum ministros habere, proclamavit:
ouk agathon polykoiranie.
|