XIII. Principatum
vero adeptus, neque in senatu iactare dubitavit, et patri se et fratri imperium
dedisse, illo sibi reddidisse; neque in reducenda post divortium uxore edicere
revocatam eam in pulvinar suum. Adclamari etiam in amphitheatro epuli die
libenter audiit: Domino et dominae feliciter! Sed et Capitolino certamine
cunctos ingenti consensus precantes, ut Palfurium Suram restitueret, pulsum
olim senatu ac tunc de oratoribus coronatum, nullo responso dignatus, tacere
tantum modo iussit voce praeconis. Pari arrogantia, cum procuratorum suorum
nomine formalem dictaret epistulam, sic coepit: "Dominus et deus noster
hoc fieri iubet." Vnde institutum posthac, ut ne scripto quidem ac sermone
cuiusquam appellaretur aliter. Status sibi in Capitolino non nisi aureas et
argenteas poni permisit ac ponderi certi. Ianos arcusque cum quadrigis et
insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot exstruxit, ut cuidam
Graece inscriptum sit: arkei.
Consulatus septemdecim cepit, quot ante eum nemo; ex quibus septem medios
continuavit, omnes autem paene titulo tenus gessit, nec quemquam ultra Kal.
Mai., plerosque ad Idus usque Ianuarias. Post autem duos triumphos Germanici
cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus suis
Germanico Domitianumque transnominavit, quod altero suscepisset imperium,
altero natus esset.
|