XIV. Per
haec terribilis cunctis et invisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque
intimorum conspiratione, simul et uxoris. Annum diemque ultimum vitae iam
pridem suspectum habebat, horam etiam, nec non et genus mortis. Adulescentulo
Chaldaei cuncta praedixerant; pater quoque super cenam quondam fungis
abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius
timeret. Quare pavidus semper atque anxius, minimis etiam suspicionibus praeter
modum commovebatur; ut edicti de excidendis vineis propositi gratiam faceret,
non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his versibus
erant:
Kan me phages
epi rhizan, homos eti karpophoreso
Hosson epispeisai soi, trage, thyomenoi.
Eadem formidine oblatum a
senatum novum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus,
recusavit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, equites R. quibus
sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter
lictores apparitoresque.
Tempore vero suspecti
periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari
consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines
quidquid a tergo fieret provideret. Nec nisi secreto atque solus plerasque
custodias, receptis quidem in manum catenis, audiebat. Vtque domesticis
persuaderet, ne bono quidem exemplo audendam esse patroni necem, Epaphroditum a
libellis capitali poena condemnavit, quod post destitutionem Nero in
adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
|