XVII. De
insidiarum caedisque genere haec fere divulgata sunt. Cunctantibus conspiratis,
quanto et quo modo, id est lavantemne an cenantem, adgrederentur, Stephanus,
Domitillae procurator, et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium
operamque optulit. Ac sinisteriore brachio, velut aegro, lanis fasciisque per
aliquot dies ad avertendam suspicionem obvoluto, ad ipsam horam dolorem interiecit;
professusque conspirationis indicium et ob hos admissus, legenti traditum a se
libellum et attonito suffodit inguina. Saucium ac repugnantem adorti Clodianus
cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et
quidam e gladiatorio ludo vulneribus septem contrucidarunt.
Puer, qui arae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc
amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim vulnus pugionem
pulvino subditum porrigere ac ministros vocare, neque ad caput quidquam excepto
capulo, et praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim arrepto
deductoque ad terram Stephano colluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo
quamquam laniatis digitis oculos effodere conatur. Occisus est XIIII. Kal. Octob.
anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo. Cadaver eius populari
sandapila per vespillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via
funeravit, sed reliquias templo Flaviae gentis clam intulit cineribusque Iuliae
Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.
|