[20] Inito honore primus omnium instituit, ut
tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur. antiquum etiam
re[t]tulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret,
lictores pone sequerentur. lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam
armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui
super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa
saepe in leuioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut,
quoad potestate abiret, domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret.
Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit, ut
nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare
et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent bis eundem
praeponentes nomine atque cognomine, utque uulgo mox ferrentur hi uersus:
non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:
nam Bibulo fieri consule nil memini.
campum Stellatem maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei
publicae uectigalem relictum diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium,
quibus terni pluresue liberi essent. publicanos remissionem petentis tertia
mercedum parte releuauit ac, ne in locatione nouorum uectigalium inmoderatius
licerentur, propalam monuit. cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus
est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito. Marcum Catonem
interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio
Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum iniecit, ut ad genua ultro
sibi accideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium
Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem transire
nitentem, eodem die horaque nona transduxit. postremo in uniuersos diuersae
factionis [indicem . . . . . . ] inductum praemiis, ut se de inferenda Pompeio
nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex
conpacto nominaret; sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis
nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno
indicem creditur.
|