[26]
Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, nec multo post nepotem
amisit. inter quae, consternata Publi Clodi caede re publica, cum senatus unum
consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fieri censuisset, egit cum tribunis
plebis collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent, ut
absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio secundi
consulatus daretur, ne ea causa maturius et inperfecto adhuc bello decederet.
quod ut adeptus est, altiora iam meditans et spei plenus nullum largitionis aut
officiorum in quemquam genus publice priuatimque omisit. forum de manubiis
incohauit, cuius area super sestertium milies constitit. munus populo epulumque
pronuntiauit in filiae memoriam, quod ante eum nemo. quorum ut quam maxima
expectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamuis macellaris ablocata,
etiam domesticatim apparabat. gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus
dimicarent, ui rapiendos reseruandosque mandabat. tirones neque in ludo neque
per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores
armorum peritos erudiebat, precibus enitens, quod epistulis eius ostenditur, ut
disciplinam singulorum susciperent ipsique dictata exercentibus darent.
legionibus stipendium in perpetuum duplicauit. frumentum, quotiens copia esset,
etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda
uiritim dedit.
|