[29]
Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius
se principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum
detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per
Seruium Sulpicium alterum consulem. insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui
fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam
eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti
mercede defensores parauit. sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos
etiam consules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi
beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus
discederent; confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ueteranos
conuocaturum quam Pompeium nouos milites. cum aduersariis autem pepigit, ut
dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpina
prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul fieret.
|