[30]
uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re
publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque
peractis Rauennae substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis
intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset. Et praetextum quidem
illi ciuilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus
Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque
populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere
posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse. alii timuisse dicunt, ne eorum,
quae primo consulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset,
rationem reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine iure iurando
denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset;
cumque uulgo fore praedicarent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo
circumpositis armatis causam apud iudices diceret. quod probabilius facit
Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem
haec eum ad uerbum dixisse referens: 'hoc uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius
Caesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem.' quidam putant captum
imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occasione
rapiendae dominationis, quam aetate prima concupisset. quod existimasse
uidebatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore
habuisse Euripidis uersus, quos sic ipse conuertit:
nam si uiolandum est ius, [regnandi] gratia
uiolandum est: aliis rebus pietatem colas.
|