Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Svetonius Tranquillus Vitae Caesarum IntraText CT - Text |
|
|
[21] Ac non
multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter
administraret simulque censum a[u]geret, condito lustro in Illyricum profectus
est. Et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen
spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. Scio
uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per
cubicularios excepta sit: "Miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis
erit." Ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec
dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores
hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus
uxoris adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali successore
desiderabilior ipse quandoque fieret. Adduci tamen nequeo quin existimem,
circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio
nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberi[i] uirtutibusque perpensis potiores
duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione
iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R.
praesidium prosequatur. Ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |