Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Svetonius Tranquillus
Vitae Caesarum

IntraText CT - Text

  • VITA GAI
    • 56
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[56] Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. Sed una [atque] altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant. Nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se omnis committere. Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti "Priapum" aut "Venerem" dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License