Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Svetonius Tranquillus Vitae Caesarum IntraText CT - Text |
|
|
XV. In
iuris dictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere
respondit. Cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis
singillatim quaeque per vices ageret. Quotiens autem ad consultandum secederet,
neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno
quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque
pluribus idem videretur pronuntiabat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |