Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Svetonius Tranquillus Vitae Caesarum IntraText CT - Text |
|
|
XXIII.
Occisum eum populus indifferenter, miles gravissime tulit statimque Divum appellare
conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo post
fecit, expostulatis ad poenam pertinacissime caedis auctoribus. Contra senatus
adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum
contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas
etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi
iuberet, novissime eradendos ubique titulos abolendamque omnes memoriam
decerneret. Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolino
elocuta est: Estai panta kalos, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur: Ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone cervicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane brevi evenit abstinentia et moderatione insequentium principum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |