I.
1.
Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii
deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum
excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret
formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud
Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio
transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas
relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.
2.
ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate
magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia
erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo
diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.
3.
moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque
Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque
navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias
sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei
qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.
II.
1.
Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad conmilitium principis
ut peditum magistrum reversum - successisse enim eum Barbationi praediximus -
obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam
ficta crimina subnectentes.
2.
quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus
patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat
spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.
3.
quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur
Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue
demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a
veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.
4.
Qua iniquitate percitus qui audiebatur etsi me inquit despicit imperator,
negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et
vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae
apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur,
defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni
opitulari poterit praesens.
5.
Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum
Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant,
permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone
ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.
|