III.
1.
Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et
a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque
terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu
penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum
aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in
speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.
2.
quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter
menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est
cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis
obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica
ratio partium partes appellat.
3.
ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum
intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto
perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed
cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro
opponitur media.
4.
ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus
astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque
ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore
Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos anabibazontas et
katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta videlicet defectiva Graeco
dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior
erit defectus.
5.
si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et
descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima
quidem et adposita cernere queamus.
6.
Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes,
aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem
tamquam e speculo puriore formaverit.
7.
Nunc veniamus ad lunam. apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum,
cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta
partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne plenilunium
semper eveniat, non semper deficit tamen.
8.
sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius
pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae
noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque
nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine
circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit,
quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.
9.
Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum
est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.
10.
nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo superiectum
gerit solem. exortus vero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati videtur,
cum ad secundum relicto sole migraverit signum. progressa itaque porrectius
iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole
longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit signum, radiis
eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis,
quae forma semiorben ostendit.
11.
procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat
amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione vero cum normaliter
steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et
in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum vocamus
apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina
multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam
lunam.
12.
Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus,
sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem pertinet, nec occidere
nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus
cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum
puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus,
aliquotiens humana visione languente discedere suis sedibus arbitrari. verum ad
instituta iam revertamur.
IV.
1.
Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus
Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani
virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum
eius laborum factorumque vehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna
prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos
tributarios ipse fecit et vectigales.
2.
ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut
ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares
milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batavos cumque Petulantibus
Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut
adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.
3.
Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus
conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis
autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula
iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.
4.
Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens.
illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur
molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant pacto, ne
ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse adfirmans ne voluntarii
barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc
cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.
5.
tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et
lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem
profectus est spe potiorum erectus.
6.
Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque
varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum
hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia
magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim
Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
7.
perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos
e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
8.
qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire
adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea
ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore
nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est
quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia
principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei
provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti propositum pertinax his,
quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.
9.
Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti,
Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id
optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in
quibus hiemabant, maturare disposuit.
10.
hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit
occulte, inter alia multa etiam id continentem nos quidem ad orbis terrarum
extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo
servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas.
11.
quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles
querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus
facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit
notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc
Caesar nusquam motus.
12.
et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex
more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat
lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample
patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
13.
utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis,
petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti,
dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam
inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore
inpliciti in stativa solita cesserunt.
14.
nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut
quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque
ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi
copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus
concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum
lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata magnitudine sonus
Augustum appellavere consensione firmissima.
15.
Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet
ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas
felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas
et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos
leniter adlocutus :
16.
Cesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu novarum
impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo vos patriae retinet, et
insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri, quia
displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et
prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgabo.
17.
Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore
nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et conviciis mixto,
Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens
nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam
habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur.
18.
eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi
phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris
praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseveraret, Maurus nomine
quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium
tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti
Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque
periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos
omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.
19.
Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri
providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec
agere seria quae nimis urgebant.
20.
sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium varietate perterritus
Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa
Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat,
pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.
21.
hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars
crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in
repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani
excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine
veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
22.
viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae
causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute
principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum
augusto habitu conspexissent.
|