V.
1.
His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula, cum
eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent
in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit signis
aquilisque circumdatus et vexillis saeptusque tutius armatarum cohortium
globis.
2.
cumque interquievisset paululum, dum alte contemplatur praesentium vultus,
alacres omnes visos et laetos, quasi lituis, verbis, ut intellegi possit, simplicibus
incendebat:
3.
Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi,
qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem
vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere
pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et cauta.
4.
vix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, vestrae tutelae nutu
caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in
omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post civitatum excidia
peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta,
cladis inmensitas persultaret. et retexere superfluvm puto, quotiens hieme
cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant,
indomitos antea cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.
5.
id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum
inluxisset ille beatissimus dies vehens quodam modo Galliis perpetuam
libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque
diuturnitate fundati velut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes
superastis ferro prostratos, vel fluminis profundo submersos, paucis relictis
nostrorum, quorum exsequias honestavimus celebri potius laude quam luctu.
6.
post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de vestris in rem
publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio
maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit,
defendatis.
7.
ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant
incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda
consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex nec militiae
rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non
sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
8.
Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et
praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum
ore dictis favebat et coeptis.
9.
statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breve concederetur,
pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi, quas placuisset
provincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec tristes.
10.
Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus
proximis rettulerat imperator per quietem aliquem visum, ut formari genius publicus
solet, haec obiurgando dixisse olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo
latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus
abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo
demissus et maestus. id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius
habitabo.
VI.
1.
Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum,
incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae
flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et
viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite
usuique congruis omnibus, ut existimavere, qui regionibus praeerant, abunde munitam.
2.
cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus
animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes,
cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere,
si moenia subire temptasset.
3.
adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore
conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem
integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum
circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis conponentibus
machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta
parietum quaerentibus subvertenda.
4.
contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis lapidibus eminus
telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant.
5.
Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et
vulneratis: postremo fervente certaminum mole et propinquante iam vespera inter
machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus
densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus,
6.
ad quam conversa plebe dimicabatur artissime facesque cum taedis ardentibus et
malleolis ad exurendum inminens malum undique convolabant nec sagittarum
crebritate nec glandis hinc inde cessante. vicit tamen omne prohibendi
commentum acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque
etiam tum infirmium.
7.
dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri conlapsa cum patuisset iter in
urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo,
Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta
oppidi membra conplebant, caesisque promiscue paucissimis residui omnes mandatu
Saporis vivi conprehensi ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
8.
Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae, prima Flavia primaque Parthica,
et indigenae plures cum auxilio equitum ilico ob repentinum malum inclusorum,
qui omnes, ut dixi, vinctis manibus ducebantur nullo iuvante nostrorum.
9.
Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodiebat intervallo
perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus
priscis quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus
locis. et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus id munimentum
oportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum defensorum
iactura aliquotiens interceptum.
|