III.
1.
Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino ad
tristitiam versus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos,
unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis
tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes.
2.
quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam
comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut
poscebat ratio, correcturum.
3.
qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset longe visus a barbaris, qui
iam certamina meditantes sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet
numero inpares, cupidine tamen pugnandi vehementius inritatos, adgreditur
inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus,
cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis
certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt
nostri occisis paucis et vulneratis.
4.
Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam
relatum est, firmaverat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore
existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si
famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae
pacto subinde conlimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a
tutela discederet Galliarum.
5.
quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia
perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis
callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa
convictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat
ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua
praeter alia multa id quoque scripserat Caesar tuus disciplinam non habet. Iulianum autem adsidue
per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.
IV.
1.
Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura
considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum rapere festinabat,
ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.
2.
Philagrium notarium, orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius
prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique inter multa, quae pro captu
instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque,
ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.
3.
perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto
diversis transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace,
nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium,
pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus,
ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.
4.
qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba,
causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis
doctus quid agi conveniret, confestim reversus discubuit inter ceteros.
5.
finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte
custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua
redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
6.
exhibitus tamen idem rex ad principis castra iamque spe veniae omni praeclusa,
cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium conperisset iam
publicata, ne convicio quidem tenus conpellatus missus est ad Hispanias. id
enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis inmanissimus
homo provinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.
7.
Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus
ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros adoriri disposuit,
quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
8.
et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis
alto silentio cum auxiliorum expeditissimis globis nihil metuentes huius modi
circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant
et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque
offerentes dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit
quietem pollicitis firmam.
|