VII.
1.
Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret
ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an
Parthos repelleret iam transituros ut minabantur Euphratem, haerensque tandem
cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore
bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis
percursis et Italia, ut rebatur, Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam
venaticiam praedam caperet. hoc enim ad leniendum suorum metum subinde
praedicabat.
2.
tamen ne intepesceret aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui
terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur ad
omnes casus principibus oportuna, velut finibus orientis egressus per mare
notarium misit Gaudentium quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu
fuisse praestrinximus.
3.
hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat,
quod adversam partem metueret offensam, et properabit nanctus hanc
oportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem:
nemo enim omnium tunc ab hac constanti sententia discrepabat.
4.
qui cum eo venisset, mandatorum principis memor per litteras Cretione comite
quid ageretur edocto reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore
translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et
Italiae obiecta litora tuebatur artissime.
5.
neque id consilium fefellit Constantium. eo enim superstite nullus adversorum
illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum
multitudo servabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.
6.
His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque
minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris Persarum
copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere
Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.
7.
quibus percitus, ut propius agens futuros possit antevenire conatus, quam
primum hibernis egressus, accito undique equitatu peditumque robore, quo
fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit uberem commeatibus
et munitam, ibi parumper operiens dum exploratores aut perfugae motum castrorum
hostilium indicarent.
VIII.
1.
Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis, quae docuimus dudum,
Sallustium praefectum promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri
Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, Gumoarium proditorem
antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem
suum principem audiebat; et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti
meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit
domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum
merita norat et fidem.
2.
profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis,
inter subita vehementer incertus id verebatur ne contemptus ut comitantibus
paucis multitudinem offenderet repugnantem.
3.
quod ne fieret consilio sollerti praevidit et agminibus distributis, per
itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per
mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per
varia opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta conplerent. id
enim et Alexander Magnus et deinde alii plures negotio ita poscente periti
fecere ductores.
4.
mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius graderentur,
stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium invaderentur
excursu.
|