III.
1.
Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum
agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et Arbitione et Agilone atque Nevitta
adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto.
2.
qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque
principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt praeter
paucas, in quibus veritas reos nocentissimos offerebat.
3.
et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt
suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium,
dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.
4.
dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum
apud iudices iustorum iniustorumque distinctores videri potuit veniae plenum.
quid enim deliquit si ortum turbinem veritus ad tutelam principis sui confugit?
et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis
publici contineret exordium consulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus
Tauro.
5.
ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a
Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis
interrogatus responderat Gallus. sed cum se iuste defenderet tandem abiit
innoxius.
6.
iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius,
contrusus est in insulam Delmatiam Boas. alter enim Florentius, ex praefecto
praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge
periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis
crimine tamen damnatus est absens.
7.
pari sorte Evagrius comes rei privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus
ex notario portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa
mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum enim Caesar
in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate
militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic
idem Ursulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid
posceret Caesar procul dubio iusserat dari.
8.
quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret
expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua
hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor
quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam.
9.
ideoque timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem
semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie
tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae
norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.
10.
Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen
severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in
Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium
cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari
debuit, oppressit eventus.
11.
Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem
et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum
imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia
aurem - quod dicitur - vellens monensque ut castigatius viveret, reluctantem
praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
IV.
1.
Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse
possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor.
2.
laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset
morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem
vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint
cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent
multos.
3.
pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes
occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec
largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere
semper adsuefacti.
4.
unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis
respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
5.
inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro victorialibus
epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et
culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt
spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat
etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
6.
Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles
cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac
armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis pocula - testa
enim bibere iam pudebat - quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit
antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore
ausus sit videri sub tecto.
7.
adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in
hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum
varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.
8.
notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium
quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis
imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .
9.
Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor venire
praeceptus introiret quidam ambitiose vestitus. quo viso Iulianus obstupuit ego
inquit non rationalem iussi sed tonsorem acciri. interrogatus tamen ille quid
haberet ex arte conpendii, vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula
iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque
fructuosis petitionibus multis.
10.
unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere
consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo velint eundi potestate,
proiecit,
|