XI.
1.
Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra
diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario earundem partium nimius
fautor retracti sub vinculis, morte periere poenali.
2.
tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole
supplicio capitali multatus est. post quem Marcelli ex magistro equitum et
peditum filius ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus
quin etiam et Vincentius, Scutariorum scholae primae secundaeque tribuni,
agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.
3.
Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii conperto interitu,
quem verebantur, ne cum potestate reversus - id enim minatus est - multos
laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis, ut ita
dixerim, morsibus ab eo saepius adpetiti.
4.
in fullonio natus, ut ferebatur, apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in
damna conplurium contra utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae
est ordinatus, in civitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt,
seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur
fides.
5.
his efferatis hominum mentibus Georgius quoque ipse grave accesserat
incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius
recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum
suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.
6.
et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe
praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine
inpensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
7.
ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium
praeceps. reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii
templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus quam diu
inquit sepulcrum hoc stabit?. quo audito velut fulmine multi perculsi,
metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius
perniciem clandestinis insidiis concitabant.
8.
ecce autem repente perlato laetabili nuntio indicante extinctum Artemium, plebs
omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens Georgium petit
raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans divaricatis pedibus.
9.
Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, veluti comes,
iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta, quam
regebat, recens locatam evertit; alter quod dum aedificandae praeesset
ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum
existimans pertinere.
10.
quo non contenta multitudo inmanis dilaniata cadavera peremptorum camelis
inposita vexit ad litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare
id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut
reliquis, qui deviare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad
usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
Poterantque miserandi homines ad crudele
supplicium ducti christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes
indiscrete flagrabant.
11.
hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque
expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis,
missoque edicto acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si
deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
XII.
1.
Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat
celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens gentem
asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse orienti caedum et direptionum
monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.
2.
urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod inpatiens otii lituos
somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo obiectus efferatarum
gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci
magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis inlustrium
gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
3.
Quae maximis molibus festinari cernentes obtrectatores desides et maligni,
unius corporis permutatione tot cieri turbas intempestivas, indignum et
perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. et
dictitabant his praesentibus, quos audita referre ad imperatorem posse
rebantur, eum, ni sedatius ageret, inmodica rerum secundarum prosperitate,
velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.
4.
et haec diu multumque agitantes frustra virum circumlatrabant inmobilem
occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem.
5.
ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem
expeditionis secum commentans in praeparandis congruis operam navabat enixam.
6.
Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros
aliquotiens inmolando centenos et innumeros varii pecoris greges avesque
candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis
distentiore sagina victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris
inpositi transeuntium per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius
quam concedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur,
Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat
ultra modum.
7.
augebantur autem caerimoniarum ritus inmodice cum inpensarum amplitudine
antehac inusitata et gravi: et quisque, cum inpraepedite liceret, scientiam
vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis
ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non
numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri
usquam posset, affectata varietate quaerebatur.
8.
haecque dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus novam
consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans
fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus
ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam conperit, etiam alii
similia docerentur: ac statim circumhumata corpora statuit exinde transferri eo
ritu, quo Athenienses insulam purgaverant Delon,
|