IX.
1.
Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato vero
in Gratianum t adhuc privatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam
vere, suscitatis viribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis
Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.
2.
quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus,
praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad
Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus.
3.
cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur,
quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam parvulam cum matre
Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens
secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent
audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum
Illyriis regern adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu, ne
traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.
4.
Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio consuluit
imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire
hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque
secus evenit.
5.
nam cum omnibus provectior natu et dignitate sublimior canitiem reverendam
ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium,
milites vero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum
adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus
cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro.
6.
quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde venerat, redire posset
innoxius, ad castra imperatoris oportunitate intervalli proximi, captivi colore
transivit, velut adcursu multitudinis visae subito circumsaeptus.
7.
Qua successus alacritate Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam conlatis
manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque
secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt, cum
vexillis scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.
8.
Hoc praeter spem omnium viso Procopius, salutis intercluso suffugio, versus in
pedes, circumiectorum nemorum secreta et montium petebat, Florentio sequente et
Barchalba tribuno, quem per saevissima bella iam inde a Constanti temporibus
notum necessitas in crimen traxerat, non voluntas.
9.
maiore itaque noctis parte consumpta cum a vespertino ortu luna praelucens in
diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius,
ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi,
mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius vinctus relato iam
die ductus ad castra imperatori offertur reticens atque defixus, statimque
abscisa cervice discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella ad
veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum
dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat, extractus oblatusque
Pompeio eius iussu est interfectus.
10.
Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt,
confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si principem legitimum
prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et
oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti
oportuerat deferri mercedes.
11.
Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem:
corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcurvus humumque intuendo semper
incedens, perque morum tristium latebras illius similis Crassi, quem in vita
semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius, sed, quod est mirandum, quoad
vixerat, incruentus.
X.
1.
Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam
praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra
palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit. cuius mors
saluti plurimis fuit.
2.
nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate
conflagrans, Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae vicinitatem
acceptus, occultas voluntates principis introspiciens ad crudelitatem
propensioris multas innocentium ediderat strages.
3.
Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus
paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus
funesti capessit gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus
iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam praetendenti
necessitudinem, quae ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat,
quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.
4.
Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus conversam molem
belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam praesidiis
hostium, Eumolpiadam veterem reserare magna vi conabatur, urbem admodum
oportunam et inpedituram eius adpetitus, si pone relicta adiumenta Valenti
laturus - nondum enim apud Nacoliam gesta conpererat - festinare ad Haemimontum
cogeretur.
5.
verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt
audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in custodiam
conpegerunt. unde post dies productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis
consortibus interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio,
crudelem ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis
inanibus praetexebat.
6.
Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam
errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui
urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur,
aegerrime dediderunt.
7.
ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat
Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone
intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
8.
Euphrasius vero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti
sunt Valentiniani, et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur,
inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod divo Iuliano fuit acceptus,
cuius memorandis virtutibus ambo fratres principes obtrectabat nec similes eius
nec suppares.
9.
His accedebant alia graviora et multo magis quam in proeliis formidanda.
carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum et
dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et pacis obtentu ius
detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo
bello quovis graviorem.
10.
nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et
Martiae virtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si
acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum vivendi simul et
dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges
et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur
autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine
incedentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies
et abrupta.
11.
nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet voluerat causam, regiae propere
accedens et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem arcessens
ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.
12.
imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens et funereas
delationes adsciscens, per supplitiorum diversitates effrenatius exultavit, sententiae
illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere
existimarunt.
13.
haec inplacabilitas causae quidem piissimae sed victoriae foedioris innocentes
tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo caput incurvos aut ictu carnificis
torvi substravit: quibus, si pateretur natura, vel denas animas profundere
praestabat in pugna quam lateribus fodicatis omni culpa inmunes, fortunis
gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante
corporibus, quod omni est tristius morte.
14.
exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exilia et
quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates,
et ut ditaretur alius, genere nobilis et forte meritis locupletior actus
patrimonio praeceps trususque in exilium consumebatur angore aut stipe precaria
victitabat, nec modus ullus exitialibus malis inpositus quam diu principem et
proximos opum satietas cepit et caedis.
15.
Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum,
diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre,
horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec
fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.
16.
paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius vibratorum
tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum
retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species
natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et
montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum
sub inmensis gurgitibus amendavit.
17.
multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum
reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini
fremitus velut gravati repulsam versa vice consurgunt perque vada ferventia
insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter inlisi, innumera
quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut
elementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species
ostendebat.
18.
relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necavit
hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves,
postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt
exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
19.
ingentes aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut
Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae
sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus
diuturna carie fatiscentem.
|