III.
1.
Theodosius vero dux nominis inclyti, animi vigore collecto ab Augusta
profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria conparato
sollerti, versis turbatisque Brittannorum fortunis opem maximam tulit, oportuna
ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans,
cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
2.
hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret,
fusis variis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate adgredi
Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra
multiplicibus quidem damnis adflicta, sed ad quietem temporis longi fundata.
3.
Evenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in periculum grave,
ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum.
4.
Valentinus quidam in Valeria Pannoniae superbi spiritus homo, Maximini illius
exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in
Brittannias exsul, quietis inpatiens malefica bestia ad res perniciosas
consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse
nefandis cogitationibus advertebat
5.
multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis inmensae
exules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum inlecebras
pollicendo mercedes
6.
iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec, unde convenerat dux
alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam conpertorum erectus,
Valentinum quidem cum paucis arta societate iunctissimis letali poena
plectendos Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat
praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestionis agitari prohibuit, ne
formidine sparsa per multos reviviscerent provinciarum turbines con positi.
7.
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum
aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam, instaurabat urbes et
praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis,
recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat
statui pristino, ut eodem referente e rectorem haberet legitimum, et Valentia
deinde vocaretur arbitrio principis velut ovantis.
8.
....haec etiam praecipua. Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super
quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a
stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque
magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris
prodidisse. id enim illis erat officium, ut ultro citroque [per longa spatia]
discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.
9.
Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad
comitatum accitus tripudiantesque relinquens provincias ut Furius Camillus vel
Cursor Papirius victoriis crebris et salutaribus erat insignis. et favore
omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad conmilitium
principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Valentis Iovini
successit, qui equorum copias tuebatur.
IV.
1.
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad
ea strictim exequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura tranquilla
nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et
anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum
acerrimus insectator, fisci lucra, unde poterat, circumcidens, iustorum
iniustorumque distinctor et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
2.
Sed obnubilabat haec omnia vitium parum quidem nocens [rei communi], sed in
alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum per
argumenta scaenica amoresque peregerat nec vetitos nec incestos.
3.
Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae
genitus, ex magistro officiorum ad proconsulatum geminum, indeque multo postea
ad praefecturae culmen evectus, alias ad populi favorem adipiscendum
aptissimus, non numquam tamen rigidus atque utinam in proposito perseverans.
correxisset enim ex parte licet exigua inritamenta gulae et ganeas taetras, ni
flexus in molliora amisisset gloriam diu victuram.
4.
namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam
vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae
coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.
5.
quae probra aliaque his maiora dissimulatione iugi neglecta ita effrenatius
exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis
excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque
labes insanabilium flagitiorum oppressit.
6.
Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis
digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.
7.
praenominum claritudine conspicui quidam, ut putant, in inmensum semet
extollunt, cum Reburri et Elabunii et Pagonii Gereonesque appellentur ac Dalii
cum Tarraciis et Perrasiis, aliisque ita decens sonantibus originum insignibus
multis.
8.
non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, vel ut sine
diritate ominis loquamur, praegresso exercitu arma cogentes, manipulatim
concitato fragore sequitur multitudo servorum.
9.
tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris tholos introierint
balnearum, "ubi sunt nostri?" minaciter clamant: si apparuisse subito
ignotam conpererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel
meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam
deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel
Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. et haec
admittunt hi, quorum apud maiores censoria nota senator adflictus est, ausus,
dum adhuc non deceret praesente communi filia, coniugem osculari.
10.
Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita in
modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda vel
manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni
cultu humanitatis peregrinum [putantes], cuius forte etiam gratia sunt
obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam
successerit domum.
11.
Et cum ita graves sint et cultores virtutum, ut putant, si venturos undelibet
equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita velociter imminent, vident
et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis
illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.
12.
Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis adsentandi figmentis ad
singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis
adsentationes facetas adfectando. ut enim illi sufflant milites gloriosos, obsidiones
urbium et pugnas et milia hostium isdem ut heroicis aemulis adsignantes, ita hi
quoque columnarum constructiones alta fronte suspensas mirando, atque parietes
lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles viros
extollunt.
13.
poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut adpositi pisces et
volucres ponderentur et glires, quorum magnitudo saepius praedicata non sine
taedio praesentium, ut antehac inusitata laudatur adsidue, maxime cum haec
eadem numerantes notarii triginta prope adsistant cum thecis et pugillaribus
tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
14.
Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore
studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam
ob causam non iudicioli est nostri.
15.
cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes
destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite
lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret :
interroganteque musico quid ei poterit hoc prodesse morituro postridie,
respondisse 'ut aliquid sciens amplius e vita discedam".
16.
Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam
tardius attulerit servus, trecentis adfligi verberibus iubeatur : si hominem
sponte occiderit propria, instantibus plurimis ut damnetur reus, dominus
hactenus exclamet "quid faciat maniosus et nequam? et siquis aliud eius
modi deinceps ausus fuerit, corrigetur".
17.
Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem
interficere cuiuslibet, quam cum rogatur ad convivium excusare: defectum enim
patrimonii se oppido perpeti senator existimat, si is defuerit, quem
aliquotiens libratis sententiis invitaverit semel.
18.
Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus
venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse vel Caesaris: aut si a
lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleris certamen, maxime cum
id vaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella laciniis sericis
insederint muscae, vel per foramen umbracul pensilis radiolus inruperit solis,
queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati.
19.
dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut
quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis
vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur
sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus,
receptis anulis, quos, ne violentur humoribus, famulo tradiderat, digitis ut
metatis abit.
20.
Enim vero siquis e militia principis recens digressus abierit in larem, aut
provectibus, tali praesente .... praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt
dicta ...... solus pater familias tectus narrans aliena et placentia referens
et utile pleraque fallendo.
21.
Quidam ex his licet rari aleatorum vocabulum declinantes ideoque se cupientes
appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum inter fures et
latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes amicitiae Romae tepescant,
aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et adfectu nimio
firmitate plena conexae : unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes
ut Quintilios esse existimes fratres. ideoque videre licet ignobilem artis
tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec
suspectam antea nec speratam, incedere gravitate conposita maestiorem, quod ei
in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.
22.
Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut
etiam uxores habentes et liberos - nec enim hoc titulo discrimen aliquod
observatur - ad voluntates condendas allicientes eos praestigiis miris: qui cum
supremis iudiciis ordinatis, quae habebant, reliquerint his, quibus morem
gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum opperiente
[nec] putes, nec facili potest aegritudo testamen ....comitatu est his
quisquam.
23.
Alius cum dignitate licet mediocri, cervice tumida gradiens notos antea
obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti M.
Marcellum.
24.
Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum
prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam
ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum
Mercurii vel quotam cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
25.
Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam
confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde
non nisi reddita cautione dispendioque adflictus gravi discedit. et additur
huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem
absolvit.
26.
Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eandem incudem diu noctuque
tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor urget maritus
instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter
eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque subseruntur
genitalium extorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius
largientes et sepulturas divitum matro narum; inde ad exequias virorum iam iam
adventantes necessaria parari oportere iubentes: et testatura ancillas suapte
natura pallidi aspirati pridie consumpta defuncta ...... um Romaque, ut Tullius
ait: "nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit:
amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum
fructum esse capturos".
27.
Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas videbis et Lachetas: cum
adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut Heraclidas illos
Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu.
28.
Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. in qua nitent ut nominibus cultis
et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii Semicupae et Serapini et
Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca et Salsula
similesque innumeri.
29.
hi omne, quod vivunt, vino et tesseris inpendunt et lustris et voluptatibus et
spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis
Circus est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et
conventicula circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis
aliud, ut fit, defendentibus.
30.
inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per
canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura
concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exiluerit princeps, et
funalibus equis parum cohaerenter circumflexerit metam.
31.
et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum
inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites ut
velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi
votorum studiis anxii plurimi agunt pervigiles noctes.
32.
Unde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos
exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. qui si
defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos vociferantur
pelli debere - quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt - et taetris
vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius
plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venusta.
33.
Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines ad
plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, venatori, aurigae et histrionum
generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam matronis
clametur adsidue "per te ille discat" quid autem debeat disci nemo
sufficit explanare.
34.
In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine
acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pavonum ieiunitate
clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos
praerodentes dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum
excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum
anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus
possit internis.
35.
Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad cetera,
quae per provincias agitavere multiplices casus.
|