V.
1.
Pubescente iam vere Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu
celeri contendebat, eique regiones adventanti, quas petebat, legatio Sarmatarum
offertur: pedibusque eius prostrata orabat pacifica prece, ut propitius veniret
et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut
conscios.
2.
Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec
in locis, ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda.
cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et
squalens sed ductori exercitus perquam oportunum, ubi fors copiam dedisset aut
ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos adpetitus.
3.
Et quamquam terrori cunctis erat, dum sperabatur ut acer et vehemens mox
iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum
est latus: cum illuc venisset, ita intepuit ut neque in Gabinii regis
inquireret necem neque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente
segnius evenissent, accuratius vestigaret: eo videlicet more quo erat severus
in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis
asperioribus incessendas.
4.
solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam, ex quo eum viderat, minari
desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. hic
praefecturam praetorio non tunc primitus nanctus, eamque multis atque utinam
probabilibus modis in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo
monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.
5.
contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque
iustormn iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad
aequitatis tramitem, ut saepe moderatores fecere tranquilli: sed ipse quoque
flexibilem sequebatur atque transversum.
6.
uncle graves obedientium casus, exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta
opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post
validioribus aliis, usu laedendi reperiente longaevo. denique tributorum onera
vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu
exagitatos mutare conpulerunt sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine
quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum
inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum
exoptata remedia consumpserunt.
7.
haec ita inlecebrosius atque inhumani˜s agi loquebatur quidem pertinax rumor,
Valentinianus vero tamquam auribus cera inlitis ignorabat, indifferenter quidem
lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur,
parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda conpendia
conperisset, quae nimium sero tali didicit casu.
8.
ad provincialium residuorum exemplum etiam Epirotae acturos sibi gratias a
praefecto mittere conpulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum
robore pectoris hominem, adegere non sponte propria pergere ad id munus
implendum.
9.
qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus,
Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor quaerente curatius
principe si hi, qui misere, ex animo bene sentiunt de praefecto,
"gementes", inquit "et inviti".
10.
quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur,
genuino percunctando sermone, quos noscitabat: ubinam ille esset verbi gratia
honore ante suos excellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse
sibi alium mortem, aut plumbo vita erepta extinctum, in inmensum excanduit,
urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone - pro nefas - ipso
quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, adfectante: quam si adeptus
rexisset, prae his, quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.
11.
Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma
parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus oportune Quados,
tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii
praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis
manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse
dicebatur ad usum artium secretarum, ut adserebant quidam urgentes, ut autem
aiebat ille, ad imbecillitatem firmandam fluentium capillorum.
12.
alio quoque in eum perniciose conposito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino,
ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens "fac me
imperatorem, si id volueris impetrare". hocque ludibrio inique
interpretato et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.
13.
Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad
vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano,
Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum
coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in
Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique
ancipites incertique accidentium cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore
defixos cum in regionibus suis contra quam opinabantur augusta cernerent signa.
14.
progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate
promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis
conbustis redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud
Acincum moratus autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus adsuetos
commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Sabariam
poterat, quamvis eo invalidam tempore adsiduisque malis adflictam.
15.
unde hoc etiam si magni intererat, paulisper sequestrato, inpigre motus,
peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio conpetenti munitis atque
castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu conpositum ad quietem principis fatum
sortem denuntiabat ei supremam prodigiis ingerentibus multis.
16.
namque diebus ante paucissimis ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere
crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. ante apud Sirmium
repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et
fori, et apud Sabariam eodem adhuc constituto, bubo culminibus regii lavacri
insidens occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides
contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.
17.
item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam volvit, unde
introiit, exire, ut omen colligeret, quod cito remeabit ad Gallias. cumque
locus adgestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum
obseravit, multitudo removere non potuit viribus magnis enisa, et dum frustra
tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.
18.
nocteque, quam lux eruptura eum vita secuta est, ut per quietem solet, videbat
coniugem suam absentem sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam
aestimari dabatur Fortunam eius esse cum taetro habitu iam discessuram.
19.
progressus deinde matutinus, contractiore vultu substristis cum eum oblatus non
susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata
feritate concitus, ut erat inmanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi,
quae eum insilientem iumento pulsarat inconsulto: perissetque cruciabiliter
innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo
distulisset.
VI.
1.
Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione
suppliciter obsecrantes, quam ut adipisci sine obstaculo possent, et tirocinium
et quaedam utilia rei Romanae pollicebantur.
2.
quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis -
quippe eos vexari diutius nec ciborum inopia nec alienum tempus anni
patiebantur - in consistorium Aequitio suadente sunt intromissi. cumque membris
incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi, quae ferebant,
usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant: nihil ex
communi mente procerum gentis delictum adseverantes in nostros, sed per extimos
quosdam latrones amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam
id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum
extrui coeptum nec iuste nec oportune, ad ferociam animos agrestes accendit.
3.
ad haec imperator ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi
tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum
inmemorem et ingratam. paulatimque lenitus et ad molliora propensior, tamquam
ictus e caelo vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lamine
cernebatur; et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur
spectantibus et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave
ductus est intimum.
4.
ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi
minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum
necatum suspicaretur, celeritate maxima conrogarant. et quoniam viscerum
flagrante conpage laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus
hanc ob causam, quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae
morbo temptatum.
5.
unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem
cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel, ut quidam
existimabant, arefactis ideo membris, quod meatus aliqui, quos haemorrhoidas
nunc appellamus, obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.
6.
sensit inmensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse
praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius
pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium
indicabat, iam superatus liventibusque maculis interfusus, animam diu
conluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, imperii, minus
centum dies, secundo et decimo.
|