IX.
1.
Consentaneum est venire post haec ad eius actus sequendos recte sentientibus et
probandos: cum quibus si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. in
provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas ': oppidorum
et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc
tantum deerrans quod, cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum
ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querelas in eos motas aliquotiens
obsurdescens: unde Brittannici strepitus et Africanae clades et vastitas
emersit Illyrici.
2.
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae
violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis
petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus
suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat aut mediocriter honoravit
absque fratre, quem temporis conpulsus angustiis in amplitudinis suae
societatem adsumpsit.
3.
Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam
nummularius rexit aut administratio venundata, nisi inter initia ut solent
occupationis spe vel inpunitatis quaedam scelesta committi.
4.
Ad inferenda propulsandaque bella sollertissimus, cautus, aestu Martii pulveris
induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei
ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens et
novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro,
facundiae proximo vigens, amator munditiarum laetusque non profusis epulis sed
excultis.
5.
Postremo hoc moderamine principatus inclaruit quod inter religionum
diversitates medius stetit nec quemquam inquietavit neque, ut hoc coleretur,
imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod
ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.
6.
Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor, cum oculis
caesiis semper obliquum intuentis et torvum, atque pulchritudo staturae
liniamentorumque recta conpago maiestatis regiae decus implebat.
X.
1.
Post conclamata imperatoris suprema corpusque curatum ad sepulturam, ut missum
Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu
anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae, non semper dicatae
legitimorum principum fidei velut imperiorum arbitrae, ausurae novum quoddam in
tempore sperabantur: hoc temptandae novitati res adiuvante quod gestorum
ignarus etiam tum Gratianus agebat tum apud Treveros, ubi profecturus eum
morari disposuerat pater.
2.
cum negotium in his esset angustiis et tamquam in eadem navi futuri
periculorum, si accidissent, participes, omnes eadem formidarent: sedit
summatum consilio, avulso ponte, quem compaginarat ante necessitas, invadens
terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandato Merobaudes protinus
acciretur.
3.
hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab
eo, per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus,
missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo ad observandas Rheni ripas quasi
furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum
principis adhuc ignorantem excessum longius amendavit, quietum quidem virum et
placidum sed militari favore sublatum, ideo maxime tunc cavendum.
4.
Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedito consilio
Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium
cooptandus, centesimo lapide disparatus degensque cum Iustina matre in villa,
quam Murocinctam appellant.
5.
hocque concinenti omnium sententia confirmato Cerealis avunculus eius ocius
missus eundem puerum lectica inpositum duxit in castra sextoque die post
parentis obitum imperator legitime declaratus Augustus nuncupatur more
sollemni.
6.
et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes absque sui
permissu principem alium institutum, postea metus sollicitudine discussa vixere
securius, quod ille, ut erat benivolus et peritus, consanguineum pietate nimia
dilexit et educavit.
|