V.
1.
Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post theatralis
ludos atque circenses ambitioso editos apparatu diem sextum idus Octobres, qui
imperii eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans,
siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et conperto, inter
alia excarnificatum Gerontium Magnentianae comitem partis exulari maerore
multavit.
2.
utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius
angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans
factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.
3.
siquis enim militarium vel honoratorum aut nobilis inter suos rumore tenus
esset insimulatus fovisse partes hostiles, iniecto onere catenarum in modum
beluae trahebatur et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo,
quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum
aut insulari solitudine damnabatur.
4.
Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii
dicebatur, et iracundae suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae
exaggerantium incidentia et dolere inpendio simulantium, si principis
periclitetur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum
fictis vocibus exclamabant.
5.
ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum oblato de
more elogio revocari iussisse, quod inexorabiles quoque principes factitarunt.
et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis
progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum
cohorte.
6.
Inter quos Paulus eminebat notarius ortus in Hispania, glabro quidam sub vultu
latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. is in Brittanniam
missus ut militares quosdam perduceret ausos conspirasse Magnentio, cum reniti
non possent, iussa licentius supergressus fluminis modo fortunis conplurium
sese repentinus infudit et ferebatur per strages multiplices ac ruinas,
vinculis membra ingenuorum adfligens et quosdam obterens manicis, crimina
scilicet multa consarcinando a veritate longe discreta. unde admissum est
facinus impium, quod Constanti tempus nota inusserat sempiterna.
7.
Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter
gemens saepeque obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non
inpetraret, minabatur se discessurum: ut saltem id metuens perquisitor
malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula
proiectare.
8.
per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in conplicandis negotiis
artifex dirus, unde ei Catenae inditum est cognomentum, vicarium ipsum eos
quibus praeerat adhuc defensantem ad sortem periculorum communium traxit. et
instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus ad comitatum imperatoris
vinctum perduceret: quo percitus ille exitio urgente abrupto ferro eundem
adoritur Paulum. et quia languente dextera, letaliter ferire non potuit, iam
districtum mucronem in proprium latus inpegit. hocque deformi genere mortis
excessit e vita iustissimus rector ausus miserabiles casus levare multorum.
9.
quibus ita sceleste patratis Paulus cruore perfusus reversusque ad principis
castra multos coopertos paene catenis adduxit in squalorem deiectos atque
maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei uncosque parabat carnifex et
tormenta. et ex is proscripti sunt plures actique in exilium alii, non nullos gladii
consumpsere poenales. nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi
susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum
VI.
1.
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum
delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium
negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam
nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt concitatae
graves ob inopiam vini: huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos
excitatur et crebros.
2.
Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo haec lecturos forsitan, si
contigerit, quamobrem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae
gererentur, nihil praeter seditiones narratur et tabernas et vilitates harum
similis alias, summatim causas perstringam nusquam a veritate sponte propria
digressurus.
3.
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt
homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae
Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera
defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.
4.
eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod
annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde
aetatem ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes transcendit
et fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus,
reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo
aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.
5.
ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices oppressas
latasque leges fundamenta libertatis et retinacula sempiterna velut frugi
parens et prudens et dives Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii
iura permisit.
6.
et olim licet otiosae sint tribus pacataeque centuriae et nulla suffragiorum
certamina set Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quotquot
sunt partes terrarum, ut domina suscipitur et regina et ubique patrum reverenda
cum auctoritate canities populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
7.
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi
nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores
lapsorum ac lasciviam. ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione
vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.
8.
ex his quidam aeternitati se commendari posse per statuas aestimantes eas
ardenter adfectant quasi plus praemii de figmentis aereis sensu carentibus
adepturi, quam ex conscientia honeste recteque factorum, easque auro curant
inbracteari, quod Acilio Glabrioni delatum est primo, cum consiliis armisque
regem superasset Antiochum. quam autem sit pulchrum exigua haec spernentem et
minima ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates
Ascraeus, Censorius Cato monstravit. qui interrogatus quam ob rem inter
multos... statuam non haberet malo inquit ambigere bonos quam ob rem id non
meruerim, quam quod est gravius cur inpetraverim mussitare.
9.
Alii summum decus in carruchis solito altioribus et ambitioso vestium cultu
ponentes sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas cingulis
ipsis adnectunt nimia subtegminum tenuitate perflabiles, expandentes eas
crebris agitationibus maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque
perspicue luceant varietate liciorum effigiatae in species animalium
multiformes.
10.
alii nullo quaerente vultus severitate adsimulata patrimonia sua in inmensum
extollunt, cultorum ut puta feracium multiplicantes annuos fructus, quae a
primo ad ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto
maiores suos, per quos ita magnitudo Romana porrigitur, non divitiis eluxisse
sed per bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate
gregariis militibus discrepantes opposita cuncta superasse virtute.
11.
hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis
amicorum mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia
Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis
erubesceret patris.
12.
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo honestus advena salutatum
introieris, primitus tamquam exoptatus suscipieris et interrogatus multa
coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus summatem virum tenuem te sic
enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse
ante decennium Romam.
13.
hacque adfabilitate confisus cum eadem postridie feceris, ut incognitus
haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel
unde venias diutius ambigente agnitus vero tandem et adscitus in amicitiam si
te salutandi adsiduitati dederis triennio indiscretus et per tot dierum
defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus et
quo tandem miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres
summittendo.
14.
cum autem commodis intervallata temporibus convivia longa et noxia coeperint
apparari vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur
an exceptis his quibus vicissitudo debetur, peregrinum invitari conveniet, et
si digesto plene consilio id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus
excubat aurigarum aut artem tesserariam profitetur aut secretiora quaedam se
nosse confingit.
15.
homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque
accedente quod et nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede
accepta lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscuros.
16.
Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar,
praetermitto illuc transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque
silices sine periculi metu properantes equos velut publicos signatis quod
dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post
terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae
matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta
discurrunt.
17.
utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes,
deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies, si fors
adegerit, iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspensae digerentibus
sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae velut tessera data
castrensi iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit: huic atratum coquinae
iungitur ministerium, dein totum promiscue servitium cum otiosis plebeiis de
vicinitate coniunctis: postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens,
obluridi distortaque lineamentorum conpage deformes, ut quaqua incesserit
quisquam cernens mutilorum hominum agmina detestetur memoriam Samiramidis
reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima velut vim
iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa
oriundi crepundia per primigenios seminis fontes tacita quodam modo lege vias
propagandae posteritatis ostendit.
18.
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc
ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium
resultantes. denique pro philosopho cantor et in locum oratoris doctor artium
ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis organa
fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et
histrionici gestus instrumenta non levia.
19.
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita
dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus
disciplinarum liberalium inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis,
tenerentur minimarum adseclae veri, quique id simularunt ad tempus, et tria
milia saltatricum ne interpellata quidem cum choris totidemque remanerent
magistris.
20.
et licet quocumque oculos flexeris feminas adfatim multas spectare cirratas,
quibus, si nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum,
ad usque taedium pedibus pavimenta tergentes iactari volucriter gyris, dum
exprimunt innumera simulacra, quae finxere fabulae theatrales.
21.
Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium
Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate
Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.
22.
nunc vero inanes flatus quorundam vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur
aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum
diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
23.
et quoniam apud eos ut in capite mundi morborum acerbitates celsius dominantur,
ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est
adminiculum sospitale nequi amicum perferentem similia videat, additumque est
cautionibus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos
quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum
quam lavacro purgaverint corpus. ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.
24.
sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum inminuto rogati
ad nuptias ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, inpigre vel usque
Spoletium pergunt. haec nobilium sunt instituta.
25.
Ex turba vero imae sortis et paupertinae in tabernis aliqui pernoctant
vinariis, non nulli velariis umbraculorum theatralium latent, quae Campanam
imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut
pugnaciter aleis certant turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu
concrepantes; aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam
sole fatiscunt vel pluviis, per minutias aurigarum equorumque praecipua vel
delicta scrutantes.
26.
et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam infuso cum
dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque memorabile nihil vel
serium agi Romae permittunt. ergo redeundum ad textum.
|