V.
1.
Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit
tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris [Lycurgi id] et
axonibus Romam translatas diuque observatas sed senescentes paulatim reparavit
Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam
fortuna, parcam virtus adponit.
2.
id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum
castior vitae indidit cultus magna inquit cura cibi, magna virtutis incuria.
3.
denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius ut privignum ad studia
mittens manu sua conscripserat, praelicenter disponens, quid in convivio
Caesaris inpendi deberet: phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri,
munificis militis vili et fortuito cibo contentus.
4.
Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae
rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic
fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento pilam
tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis
lapsi tinnitus abrumperet somnum.
5.
Iulianus vero absque instrumento quotiens volvit evigilavit et nocte dimidiata
semper exsurgens non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus,
sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte
Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse, motum mentium
suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque in tanto rerum defectu
explorate rei publicae munera curabat.
6.
post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur, et
incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans
et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia
philosophiae membra prudenter disputando currebat.
7.
sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit,
poeticam mediocriter et rhetoricam amavit ut ostendit orationum epistularumque
eius cum gravitate comitas incorrupta et nostrarum externarumque rerum
historiam multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens
sermo.
8.
si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem
lyricum et Hippiam Eleum sophistarum acerrimum ideo valuisse memoria, quod
epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum
totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem
pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.
9.
Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis
egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxerit et
liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. IO. cum exercere proludia
disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius
incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium
clitellae bovi sunt inpositae: plane non est nostrum onus Platonem crebro
nominans exclamabat.
10.
inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum
acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa
chlamyde sed utraque manu cavata suscepit. et imperator rapere inquit non
accipere sciunt agentes in rebus.
11.
aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari
decrevit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus,
responderat hactenus incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi
legibus praestare severis decet.
12.
egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos
provinciarum rectoribus commendabat: et reversus, quid egerint singuli
quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.
13.
ad ultimum exceptis victoriis, per quas vastantes saepe incolumi contumacia
barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime
claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi
nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum
munera universa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes
tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur.
14.
denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne
per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat enim
hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes inter
ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento conpelli.
15.
Inter has tamen regendi moderandique vias bonis principibus aemulandas
barbarica rabies exarserat in maius. I
16.
utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae ne his quidem remotis
adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine respectu
salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere
consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam
contingerent aliquid, oppetebant.
VI.
1.
Haec per eum annum spe dubia, eventu tamen secundo per Gallias agebantur. in
comitatu vero Augusti circumlatrabat Arbetionem invidia velut summa mox
adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens
inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum
militiae culmen evectus hoc quoque non tentus ut parvo locum adpeteret
principalem.
2.
sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem
nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum rettulimus accusasse
Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.
3.
cumque res in inquisitionem veniret necessariisque negotio tentis obiectorum
probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut
loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur
ut consciae et Dorus evanuit et Verissimus ilico tacuit velut aulaeo deposito
scenae.
|