IX.
1.
At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant antea,
per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum, quis non
numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum
amittebant, interdum nihil prospicere prorsus quod poterat rapi permittebantur.
2.
Musonianus tamen praefectus praÈtorio multis, ut ante diximus, bonis artibus
eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis per emissarios
quosdam fallendi perstringendique gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto
in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et
discriminibus indurato diversis.
3.
qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem III in extremis regni
limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare gentes infestas,
Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per ignotos milites
temptavere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras
pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto latere ab omni
securus perduelles advolaret adsiduos.
4.
paruit Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis
Constantius inplicatus pacem postulat precativam. dumque ad Chionitas et
Eusenos haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus
interstitit longum.
X.
1.
Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius
quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam visere gestiebat
post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.
2.
nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine
suorum conperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in
necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis
extentam rigentiaque auro vexilla et pulchritudinem stipatorum ostenderet
agenti tranquillius populo haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam
nec optanti:
3.
ignorans fortasse quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse
contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium
anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis II, alium ad
Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum III, alium hostilia castra per
semet ipsum cum militibus infimis explorasse IV, diversos denique actibus inclaruisse
magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria commendarent.
4.
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet
munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus
honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur
instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis.
5.
cumque urbi propinquaret, senatus officia reverendasque patriciae stirpis
effigies ore sereno contemplans non ut Cineas ille Pyrri legatus in unum
coactam multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat.
6.
unde cum se vertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique est
hominum genus confluxerit Romam. et tamquam Euphratem armorum specie territurus
aut Rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento
fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri
videbatur alterna.
7.
eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti
circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu
vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina
relinquentes in ventum.
8.
et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus corusco
lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites, quos
clibanarios dictitant, [personati] thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis
cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros: quos
lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra
diducti ut, quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret
iunctura cohaerenter aptata.
9.
Augustus itaque faustis vocibus appellatus minime vocum lituorumque intonante
fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis
visebatur, ostendens.
10.
nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo
munito rectam aciem luminum tendens nec dextra vultum nec laeva flectebat
tamquam figmentum hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os
aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
11.
quae licet adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita
patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.
12.
quod autem per omne tempus imperii nec in consessum vehiculi quemquam suscepit,
nec in trabea socium privatum adscivit, ut fecere principes consecrati, et
similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges aequissimas
observavit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent.
13.
Proinde Romam ingressus imperii virtutumque omnium larem, cum venisset ad
rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus
quo se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus, adlocutus
nobilitatem in curia populumque e tribunali, in palatium receptus favore
multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos,
dicacitate plebis oblectabatur nec superbae nec a libertate coalita
desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.
14.
non enim, ut per civitates alias, ad arbitrium suum certamina finiri
patiebatur, sed ut mos est variis casibus permittebat. deinde intra septem
montium culmina per adclivitates planitiemque posita urbis membra conlustrans
et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat:
Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt: lavacra in modum
provinciarum exstructa: amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage,
ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit: Pantheum velut regionem
teretem speciosa celsitudine fornicatam: elatosque vertices scansili suggestu
consulum et priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque
Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora urbis
aeternae.
15.
verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut
opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem, haerebat adtonitus per giganteos
contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus mortalibus
adpetendos. omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa Traiani equum
solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle
dicebat et posse.
16.
Cui prope adstans regalis Ormizda, cuius e Perside discessum supra
monstravimus, respondit astu gentili ante inquit imperator stabulum tale condi
iubeto, si vales: equus, quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste
quem videmus . is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi
placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.
17.
multis igitur cum stupore visis horrendo imperator in fama querebatur ut
invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda
quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit
ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque
loco conpetenti monstrabo.
18.
Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam
adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat
sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque
concepisset, immaturum abiceret partum.
19.
nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod
obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam convenerat umbilico
necavit: tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles
appareret.
20.
Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio
puriore frueretur et voluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis,
indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas
latrocinandi peritissimum genus superiorem Moesiam et secundam populari
Pannoniam: quibus percitus tricensimo post quam ingressus est die quartum kal.
Iunias ab urbe profectus per Tridentum iter in Illyricum festinavit.
21.
unde misso in locum Marcelli Severo bellorum usu et maturitate firmato
Ursicinum ad se venire praecepit. et ille litteris gratanter acceptis Sirmium venit
comitantibus sociis libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse
cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur
potestate; provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus,
adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.
|