V.
1.
Datiano et Cereali consulibus cum universa per Gallias studio cautiore
disponerentur formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex
Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et
Gelanis omnium acerrimis bellatoribus pignore icto societatis rediturus ad sua,
Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere
precativam
2.
ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus latius
semet extentans pacis amplectitur nomen et condiciones proposuit graves,
missoque cum muneribus Narseo quodam legato litteras ad Constantium dedit
nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
3.
"Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et I,unae, Constantio
Caesari fratri meo salutem plurimam dico. Gaudeo tandemque mihi placet ad
optimam viam te revertisse et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium rebus
ipsis expertum, pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.
4.
quia igitur veritatis oratio soluta esse debet et libera et celsiores fortunas
idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam, reminiscens
haec quae dicturus sum me saepius replicasse.
5.
ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores meos,
antiquitates quoque vestrae testantur: haec me convenit flagitare - ne sit
adrogans, quod adfirmo - splendore virtutumque insignium serie vetustis regibus
antistantem, sed ubique mihi cordi est recta ratio, cui coalitus ab
adulescentia prima nihil umquam paenitendum admisi.
6.
ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo conposita fraude
praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur, quod adseritis vos
exsultantes nullo discrimine virtutis ac doli prosperos omnes laudari debere
bellorum eventus.
7.
postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam
semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans
medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum
amputare, ut reliquis uti liceat integris; hocque bestias factitare: quae cum
advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt ut vivere
deinde possint inpavidae.
8.
id sane pronuntio quod, si haec mea legatio redierit inrita, post tempus
hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque
aequitate spem successus secundi fundante venire, quoad ratio siverit,
festinabo".
9.
His litteris diu libratis recto pectore, quod dicitur, considerateque responsum
est hoc modo:
10.
"Victor terra marique Constantius semper Augustus fratri meo Sapori regi
salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus, si velis,
amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem vehementer
insimulo.
11.
Mesopotamiam poscis ut tuam perindeque Armeniam et suades integro corpori adimere
membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infringendum est
potius quam ulla consensione firmandum. accipe igitur veritatem non obtectam
praestigiis sed perspicuam nullisque minis inanibus perterrendam.
12.
praefectus praetorio meus opinatus adgredi negotium publicae utilitati
conducens cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit
super pace. non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et
honestate nihil pudori nostro pra ereptura vel maiestati.
13.
est enim absonum et insipiens cum gestarum rerum ordine placatae sint aurae
invidiae, quae nobis multipliciter inluserunt, cum deletis tyrannis totus orbis
Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias diu
servavimus inlibata.
14.
cessent autem quaeso formidines quae nobis intentantur ex more, eum ambigi
nequeat non inertia nos sed modestia pugnas interdum excepisse potius quam
intulisse et nostra, quotiens lacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu
defensare, id experiendo legendoque scientes in proeliis quibusdam raro rem
titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam".
15.
Hanc legationem nullo inpetrato remissam - nec enim effrenatae regis cupiditati
responderi amplius quicquam potuit - post paucissimos dies secutus est Prosper
comes et Spectatus tribunus et notarius itemque Eustathius Musoniano suggerente
philosophus, ut opifex suadendi: imperatoris scripta perferentes et munera,
enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ut supra humanum
modum provinciae munirentur arctoae.
VI.
1.
Inter quae ita ambigua Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans
tractibus obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias
turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter
solitum.
2.
ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio in locum Silvani peditum
promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer
erecta prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se
dedit in fugam, aegre dilapsa lares suos non sine lacrimis reviseret et
lamentis.
3.
huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse
et fortiter fecisse firmatur.
|