XI.
1.
Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse tamquam
apparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes
qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti recte consulta
prospereque conpleta vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes
insulse "in odium venit cum victoriis suis capella, non homo" ut
hirsutum Iulianum carpentes appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam
et litterionem Graecum: et his congruentia plurima aeque ut tintinnabula
principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere
verbis inpudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem
gestaque secus verbis comptioribus exornantem: quod non tunc primitus accidit.
2.
namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus
in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non
poterant, finxisse malignitatem spectatissimis actibus eorum offensam.
3.
ut Cimonem Miltiadis filium insimulatum intemperantiae, qui saepe ante et prope
Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum coegitque
gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem
Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius inpetrabili
vigilantia obstinatae in perniciem Romae duae sunt potentissimae urbes excisae.
4.
nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui multa scrutantes cum nihil unde
vituperari deberet inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et inrita: quod
genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi
ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum alterum
factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum adserebant: nihil
interesse oblatrantes argumento subfrigido quam partem corporis redimiret
regiae maiestatis insigni: eum virum, quo nec fortior nec cautior quisquam
patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.
5.
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso
quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte.
cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam
habuit quod narrari sit dignum.
XII.
1.
Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves
et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum
armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare
dispersis.
2.
quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti hastae sunt longiores et
loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis
innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati
raptentur aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores.
3.
et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios vel ipsi terga vertentes,
insidendo velocibus equis et morigeris trahentesque singulos, interdum et
binos, uti permutatio vires foveat iumentorum vigorque otio integretur alterno.
4.
Aequinoctio itaque temporis verni confecto imperator coacta militum valida
manu, ductu laetioris fortunae profectus cum ad locum aptissimum pervenisset,
flumen Histrum exundantem, pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros
ponte contexto transgressus populandis barbarorum incubuit terris. qui itinere
festinato praeventi catervasque bellatoris exercitus iugulis suis inminere
cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi
nec stare, sed vitantes exitium insperatum semet omnes effuderunt in fugam.
5.
stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, hi, quos exemit celeritas
morti, inter latebrosas convalles montium occultati videbant patriam ferro
pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore, quo discesserant,
restitissent.
6.
gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam,
parique fortitudine contra Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque
occurrentia militaris turbo vastabat.
7.
cuius cladis inmensitate permoti posthabito latendi consilio Sarmatae petendae
specie pacis agmine tripertito agentes securius nostros adgredi cogitarunt: ut
nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec, quod est in rebus artissimis
ultimum, verti possent in fugam.
8.
aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe
socii fuerant indiscreti: sed ne eos quidem prompta iuvit audacia in discrimina
ruentes aperta.
9.
caesis enim conpluribus pars, quae potuit superesse, per notos calles evasit:
quo eventu vires et animos incitante iunctis densius cuneis ad Quadorum regna
properabat exercitus, qui ex praeterito casu inpendentia formidantes rogaturi
suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum erga haec et similia
lenioris, dictoque die statuendis condicionibus, [modo] Zizais quoque etiam tum
regalis, haud parvi corporis iuvenis ordines Sarmatarum more certaminis
instruxit ad preces; visoque imperatore abiectis armis pectore toto procubuit
exanimis stratus. et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet
maiorem misericordiam movit conatus aliquotiens parumque inpediente singultu
permissus explicare quae poscebat.
10.
recreatus denique tandem iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae
recuperato concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad
precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris
ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu
monstravit, omnes clipeis telisque proiectis manus precibus dederunt plura
excogitantes ut vincerent humilitate supplicandi regalem.
11.
duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum
subregulos plurimosque optimates cum inpetrandi spe similia petituros. qui,
licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina conpensare inimice
facta pollicebantur seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque
suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerebant, praevaluit tamen aequitati
iuncta benignitas iussique obtinere sedes inpavidi nostros reddidere captivos.
duxeruntque obsides postulatos et oboedire praeceptis deinde promptissime
spoponderunt.
12.
hortante hoc exemplo clementiae advolarunt regales cum suis omnibus Araharius
et Usafer inter optimates excellentes, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum
Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat locorum confiniis et
feritate iunctissimis: quorum plebem arcuit imperator, ne ferire foedera
simulans in arma repente consurgeret; discreto consortio pro Sarmatis
obsecrantes iussit paulisper abscedere dum Araharii et Quadorum negotium
spectaretur.
13.
qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus facinora gravia purgare
non possent, ultimae sortis infortunia metuentes dederunt obsides imperatos,
numquam antea pignora foederis exhibere conpulsi.
14.
his ex aequo bonoque conpositis Usafer in preces admissus est Arahario
pertinaciter obstrepente firmanteque pacem, quam ipse meruit, ei quoque debere
proficere ut participi licet inferiori et obtemperare suis imperiis consueto.
15.
verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi ut semper
Romanorum clientes offerre obsides quietis vincula conservandae gratanter
amplexi sunt.
16.
ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum
et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium postquam Araharium
inpune conpererant abscessisse: et pari modo ipsi quoque adepti pacem, quam
poscebant, accitos ex intimis regnis procerum filios obsidatus sorte opinione
celerius obtulerunt itidemque captivos, ut placuerat, nostros, quos haut minore
gemitu perdidere quam suos.
17.
Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura miseratione dignos potius quam
simultate: quibus incredibile quantum prosperitatis haec attulit causa: ut
verum illud aestimaretur, quod opimantur quidam, fatum vinci principis potestate
vel fieri.
18.
potentes olim ac mobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio
clandestina servos armavit in facinus. atque ut barbaris esse omne ius in viribus
adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares sed numero praeminentes.
19.
qui confundente metu consilia ad Victohalos discretos longius confugerunt,
obsequi defensoribus ut in malis optabile quam servire suis mancipiis
arbitrati: quae deplorantes post impetratam veniam recepti in fidem poscebant
praesidia libertati eosque iniquitate rei permotus inspectante omni exercitu
convocatos adlocutus verbis mollioribus imperator nulli nisi sibi ducibusque
Romanis parere praecepit.
20.
atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem isdem
praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, ut res docuit, et
fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est
antequam, ut placuerat, remearent nostri captivi.
21.
his in barbarico gestis Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli
Quadorum reliquias circa illos agitantium tractus lacrimae vel sanguis
extingueret. quorum regalis Vitrodorus Viduari filius regis et Agilimundus
subregulus aliique optimates et iudices variis populis praesidentes viso
exercitu in gremio regni solique genitalis sub gressibus iacuere militum et
adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore ut obsecuturi
condicionibus inpositis tradiderunt eductisque mucronibus, quos pro numinibus
colunt, iuravere se permansuros in fide.
|