XIII.
1.
His, ut narratum est, secundo finitis eventu ad Limigantes Sarmatas servos
ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas
inpune multa et nefaria perpetrasse. nam velut obliti priorum tunc erumpentibus
Liberis ipsi quoque tempus aptissimum nancti limitem perrupere Romanum, ad hanc
solam fraudem dominis suis hostibusque concordes.
2.
deliberatum est tamen id quoque lenius vindicari quam criminum magnitudo
poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati amitterent
copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia
diutius conmissorum.
3.
ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam dolos parabant et ferrum et preces.
verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi ultimaque
cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et
servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare ut
gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post
exactos dominos fixere securi.
4.
has enim terras Parthiscus inruens obliquatis meatibus Histro miscetur. sed dum
solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praeterlabens et ea coartans
prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit,
a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque
umidioris soli natura et incrementis fluminum redundantia stagnosa sunt et referta
salicibus ideoque invia nisi perquam gnaris: et super his insularem anfractum
aditu Parthisci paene contiguum amnis potior ambiens terrae consortio
separavit.
5.
hortante igitur principe cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam,
ut exitus docuit, non iussa facturi sed ne viderentur militis praesentiam
formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes ut
iubenda repudiarent.
6.
quae imperator accidere posse contemplans in agmina plurima clam distributo
exercitu celeritate volucri migrantes intra suorum acies clausit. stansque in
aggere celsiore cum paucis et stipatorum praesidio tectus eos, ne ferocirent,
lenius admonebat.
7.
sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur et furori mixta
versutia temptabant cum precibus proelium vicinumque sibi in nostros parantes
excursum proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi
sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.
8.
Iamque vergente in vesperum die cum moras rumpere lux moneret excedens, erectis
vexillis in eos igneo miles impetu ferebatur. qui conferti acieque densiore
contracta adversus ipsum principem stantem, ut dictum est, altius omnem impetum
contulerunt eum oculis incessentes et vocibus truculentis.
9.
cuius furoris amentiam exercitus ira ferre non potuit eosque imperatori, ut
dictum est, acriter imminentes desinente in angustum fronte, quem habitum caput
porci simplicitas militaris appellat, impetu disiecit ardenti, et dextra
pedites catervas peditum obtruncabant, equites laeva equitum se turmis agilibus
infuderunt.
10.
cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans resistentium pectora
moxque terga fugientium incidebat et cadentes insuperabili contumacia barbari
non tam mortem dolere quam nostrorum laetitiam horrendo stridore monstrabant,
et iacentes absque mortuis plurimi succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi
subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti sed
superruentium conlisi ponderibus cruciatus alto silentio perferebant.
11.
nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit aut
exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes licet adflicti minus
criminis aestimabant alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio
vinci: mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod
evenit. ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso tot procubuere
subito barbari ut pugnam fuisse sola victoria declararet.
12.
Vix dum populis hostilibus stratis gregatim peremptorum necessitudines
ducebantur humilibus extractae tuguriis aetatis sexusque promiscui et fastu
vitae prioris abolito ad infimitatem obsequiorum venere servilium, et exiguo
temporis intervallo decurso caesorum aggeres et captivorum agmina cernebantur.
13.
incitante itaque fervore certaminum fructuque vincendi consurrectum est in
perniciem eorum, qui deseruere proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur.
hos, cum ad loca venisset avidus barbarici sanguinis miles, disiectis culmis
levibus obtruncabat nec quemquam casa vel trabibus conpacta firmissimis
periculo mortis extraxit.
14.
denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae
praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium
vitans egressusque uno supplicio declinato ferro sternebatur hostili.
15.
fugientes tamen aliqui tela incendiorumque magnitudinem amnis vicini se
conmisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes,
quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi adeo ut
abunde cruore diffuso meatus fluminis spumaret immensi: ita per elementum
utrumque Sarmatas vincentium ira virtusque delevit.
16.
Placuerat igitur post hunc rerum ordinem cunctis adimi spem omnem vitaeque
solacium. et post lares incensos raptasque familias navigia iussa sunt colligi
ad indagandos, quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.
17.
Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, inpositi lintribus per abdita
ducti velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit
aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.
18.
ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur propinquare senserunt, ad
suffugia locorum palustrium se contulerunt eosque secutus infestius miles
caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere nec
audere aliquid credebatur.
19.
post absumptos paene diffusosque Amicenses petiti sunt sine mora Picenses, ita
ex regionibus appellati conterminis: quos tutiores fecere sociorum aerumnae
rumorum adsiduitate conpertae. ad quos opprimendos - erat enim arduum sequi per
diversa conspersos inprudentia viarum arcente - Taifalorum auxilium et
Liberorum adaeque Sarmatarum adsumptum est.
20.
cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae
sibi miles elegit, Taifali proxima suis sedibus obtinebant, Liberi terras
occupaverant e regione sibi oppositas.
21.
Limigantes territi subactorum exemplis et prostratorum diu haesitabant ambiguis
mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta
non levia. vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente dedendi se consilium.
variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis
libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et inbelles
dominos aspernati fortioribus visis inclinavere cervices.
22.
accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo ad castra Romana
convolavit eorum pars maior diffusa per spatia ampla camporum cum parentibus et
natis atque coniugibus opumque vilitate, quam eis celeritatis ratio furari permisit.
23.
et qui animas amittere potius quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem
amentiam libertatem existimarent, parere imperiis et sedes alias suscipere sunt
adsensi tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari nec mutari seditionibus
possint. isdemque ex sententia, ut credebatur, acceptis quievere paulisper,
post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.
24.
Hoc rerum prospero currente successu tutela Illyrico conpetens gemina est
ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator adgressus
utramque perfecit. infidis . . . exules populos licet mobilitate suppares,
acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus conlocavit.
isdemque ad gratiae cumulum non ignobilem quempiam regem sed quem ipsi antea
sibi praefecere, regalem inposuit, bonis animi corporisque praestantem,
25.
tali textu recte factorum Constantius iam metuente sublimior militarique
consensu secundo Sarmaticus appellatus ex vocabulo subactorum, iamque
discessurus convocatis cohortibus et centuriis et manipulis omnibus tribunal
insistens signisque ambitus et aquilis et agmine multiplicium potestatum his
exercitum adlocutus est, ore omnium favorabilis, ut solebat:
26.
"Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum omni iucunditate viris
fortibus gratior admodum verecunde replicare, quae divinitus delata sorte
vincendi et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei
fidissimi defensores. quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta
ratione mandandum quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis
exultet?
27.
persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti
despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat
extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina,
non congressibus nec armis fretus aut viribus sed latrociniis adsuetus
occultis, astu et ludificandi varietate iam inde ab instituta gente nostris
quoque maioribus formidatus: quae longius disparati, qua ferri poterant, tulimus,
leviores iacturas efficacia ducum vetari posse sperantes.
28.
ubi vero per licentiam scandens in maius ad funestas provinciarum clades
erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis tutelaque pervigili Galliarum
securitate fundata, terrore nullo relicto post terga venimus in Pannonias, ut
placuit numini sempiterno, labentia firmaturi: cunctisque paratis, ut nostis,
vere adulto egressi arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo
textis conpagibus ponti telorum officeret multitudo, quo opera levi perfecto
visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos
resistere Sarmatas absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia
ruentes in agmina nobilium legionum Quados Sarmatis adiumenta ferentes
adtrivimus. qui post aerumnosa dispendia inter discursus et repugnandi minaces
anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas
armorum abiecto munimine pone terga vinxerunt restareque solam salutem contemplantes
in precibus, adfusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe
conpererant exitus habuisse felices.
29.
his sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque
pluribus alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum
palustrium.
30.
hisque secundo finitis eventu lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes
ad loca migrare conpulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se
commovere possent ulterius, et pepercimus plurimis et Zizaim praefecimus
Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre
barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem quod isdem quoque rector
tributus antehac electus est et acceptus.
31.
quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et
res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis
abunde sufficient ex hostibus captivi. his enim virtutem oportet esse
contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.
32.
nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri: integra omnium patrimonia
nostri labores et fortitudo servarint. hoc enim boni principis menti, hoc
successibus congruit prosperis.
33.
postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundum Sarmatici
cognomentum, quod vos unum idemque sentientes mihi - ne sit adrogans dicere -
merito tribuistis". Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito,
aucta spe potiorum et lucri, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens
deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. et
reductus imperator ad regiam otioque bidui recreatus Sirmium cum pompa
triumphali regressus est et militares numeri destinatas remearunt sedes.
XIV.
1.
Hisce isdem diebus Prosper et Spectatus atque Eustathius legati ad Persas, ut
supra docuimus, missi Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes
imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem et mandatorum memores
nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub
hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel
Mesopotamiae statu quicquam moveretur.
2.
diu igitur ibi morati cum obstinatissimum regem nisi harum regionum dominio
sibi adiudicata obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio
redierunt infecto.
3.
post quod id ipsum condicionum robore pari inpetraturi Lucillianus missus est
comes et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis
adstrictus ad res consurrexit novas.
|