III.
1.
Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum
exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. in domo
Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecere perspicuum,
superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimen magnum
portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post
conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitu
cymbalorum.
2.
huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo ad
expeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibi
praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam a
patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flens
obtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse ut sperabat
admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tunc reginae decore
corporis inter multas feminas excellentis.
3.
quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae domina
dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu exemplum ferens ad
Arbetionem noctis prima quiete confugit avideque suscepta chartulam prodidit.
4.
hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulit
atque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulam
suscepisse confessus et mulier scripsisse documento convicta non levi
cervicibus interiere praecisis.
5.
hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt et
innocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus ut
conscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat
gestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis in
Illyrico meruit potestatem.
6.
Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multis
exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor
erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus in
Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis sub
Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva,
7.
ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem
et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepe mandabat, ut quam
rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitae potestatem et necis in acie
linguae portantem.
8.
ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum
mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam
interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.
9.
linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem
penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres,
rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem,
isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculos atque ita
securius pergunt.
IV.
1.
Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortuna periculorum
terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quas placarat,
adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra homines flagrans arma
viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens et
praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectis pervadere cuncta
prima verni temperie cogitabat.
2.
Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensos
adventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabrica eandem
incudem - ut dicitur - diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori
suspicaci ac timido intendebat Ursicinum velut vultus Gorgonei torvitatem, haec
saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasi penuria meliorum ad
tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat.
3.
hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebi
favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem - si vere dici debeat - multa
Constantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantis
ratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo sua
non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.
4.
qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre
serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter
ministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apud
principis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravi
pulsarent. et brevi iussa fecerunt.
5.
horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris
fratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit,
tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminos
iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quis
eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur?
6.
actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Ursicinus metu
cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.
7.
Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud
Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus
repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. quod docebit orationis
progrediens textus.
|