I.
1.
Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens
similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.
2.
cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus
coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.
3.
insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum
capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans,
multiplici vertice dignitatum et gentium diversarum comitatu sublimis. satisque
eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini
consilio festinantem.
4.
verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis
concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod
viso statim obsessi omnes metu exanimati supplices venirent in preces,
5.
portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius
inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque
ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni pulvere iaculantium adimente
conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages
innumeras evasisset.
6.
hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi temeratumque tot regum et
gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et
orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret
coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione
moneri decreverat defensores.
7.
Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam
operam navaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi
venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset,
contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno
haerentem thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis
aequalibus antestantem.
8.
cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur,
ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis
concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis atrox
committitur pugna.
9.
et post interneciva certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset
initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine
tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali
ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt
10.
quo funere regia maesta et optimatibus universis cum parente subita clade
perculsis indicto iustitio iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu
nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam
suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta
vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus
similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per
contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia
quaedam genera naeniarum regium iuvenem lamentantes.
11.
feminae vero miserabili planctu in primaevo flore succisam spem gentis solitis
fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in
sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum
religiones mysticae docent.
II.
1.
Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad gentem humo
mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum placuerat busto
urbis subversae expiare perempti iuvenis manes; nec enim Grumbates inulta unici
pignoris umbra ire ultra patiebatur.
2.
biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues
cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur civitas
ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus
humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa clementi gradu incedentes
ordines occuparunt.
3.
Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat,
Chionitis evenit qua funestus nobis ceciderat adulescens.... meridiano lateri
sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae
oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum
specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant
armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut
rettulimus saepe.
4.
Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in
nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione gloriosos vitae exitus
deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
5.
a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo variato
vestigio nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua
venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum
clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.
6.
vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more
coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans involat muros confestimque
lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum
alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.
7.
Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae
colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant,
vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.
8.
nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras
spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara
possederant Persae, vulnera inferentibus plura.
9.
namque viribus collectis propugnatores omissa vicissim certamina repetentes in
maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo
stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa viventes adhuc
vellendi peritos quaeritabant.
10.
ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne
vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque
magna decernebatur.
11.
agitatis itaque sub onere armorum vigiliis resultabant altrinsecus exortis
clamoribus colles nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum
et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus
imperans et bellorum victor interpretatur.
12.
Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad fervorem similium
proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur,
unde longe ac late prospici poterat campis et convallibus nihil praeter arma
micantia ferarum gentium demonstrantibus.
13.
moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum vis ingens volabat
e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum
cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa
salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio
ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius
pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate
consistere sine vulnere vix quisquam possit.
14.
tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus
dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae
supererant vires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente
exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui
sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae
legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe et
militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
15.
medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia,
cum quidam graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii
confossi mucronibus prostratique humi animis in ventum solutis proiciebantur
extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant ne
offensionibus cassis animae vexarentur adflictae, non nulli vellendis sagittis
in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
|