Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ammianus Marcellinus Rerum gestarum Libri IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XV-XVIXV. 1. Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars, alii laeva vel quo metus traxerat, ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. audiebantur tamen, licet longius, heiulatus miserabiles relictorum singultusque morientium et vulneratorum crucibabiles fletus. 2. Luce vero coeptante victores ut bestiae sanguinis inritamento atrocius efferatae, spei inanis inlecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas potestatum culmina maximarum et fortunae principalis insignia thesaurosque Valentis illic ut arduo in munimento conditos. 3. et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur: oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato. 4. et quia militum calonumque numerus magnus civitatem cum iumentis introire prohibitus, adfixus parietibus moenium aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superatque rabies inmientium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his, qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos confestim - incertum quo consilio - trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse. 5. fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti imbres nubibus atris effusi dispersere circumfrementium globos, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, inmanes spiritus latius porrigentes iubebant nostris per minaces litteras, et legatum ... fide retinendae salutis accepta. 6. verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat contemplatis, parandis operibus dies et nox omnis absumpta. nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles adgestaque prope sufficiens aqua. pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt. 7. Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante iustitia publicatum est. 8. partis enim nostrae candidatos aliquos, qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur inpropugnata 9. perrexere, ut statutum est, candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. et recepti, quia nulla erat suscipio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant aperte confessi. 10. Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magnatium maiore, at cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exurgebant, et cuiusque modi tela in multitudine tanta vel temere missa cadere sine noxa non poterant. 11. animadversum est a nostris isdem telis barbaros uti, quibus, petebantur. ideoque mandatum est ut nervis ferrum hgnumque conectentibus ante iactum incisis emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras servabant, infixae vero corporibus nihil vigoris perdebant, aut certe, si cecidissent in vanum, ilico frangebantur. 12. dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem Onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra inlisus est visus, tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi cedentes e medio abire temptarent. 13. sed bucinis optimatum monitu occinentibus instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo vel funditoris amento in cassum excusso. agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucubrationibus quesiti cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliqui aut magnis obtriti ponderibus vel confixi iaculis pectora volvebantur, non nulli scalas vehendo ascensumque in muros ex latere omni parantes sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris. 14. nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. ita sine requie ulla vel modo pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur. I 15. et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die cligressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non, ut suaserat antea Fritigernus, obsiclionales aerumnas ubique declinarunt. XVI. 1. Conversi post haec per omne tempus noctis, ut aestivae non longum, ad vulnerum curas artesque medendi gentiles, redclita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis occupare statuunt Perinthum, exinde quaeque divitiarum referta, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant. 2. Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum perceptum, cum vacare hoste loca proxima conpertae fidei nuntiassent exploratores: egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam cum intemeratis opibus, quas habebant, omni studio ad properandum excogitato currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant. 3. At Gothi Hunis Halanisque permixti nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum inlecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iusta Perinthum castris, ipsam quidem urbem cladium memores pristinarum nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis. 4. unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri. quos inferentes sese inmodice obicesque portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen. 5. Saracenorum cuneus - super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura - ad furta magis expeditionalium rerum quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarum globo repente conspecto a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis. 6. sed orientalis turma novo neque ante viso superavit eventu. ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione agmini se medio Gothorurn inservit et interfecti hostis iugulo labra admovit effusumque cruorem exuxit. quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum adpeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant. 7. processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis inmensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis et incolentium plebem considerarent inmensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disicttis bel lorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam inlata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium Iuliarum, quas Venetas appellabat antiquitas. 8. His diebus efficacia Iulii magistri militiae trans Taurum enituit salutaris et velox. conperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores Romanos omnes, quod his temporibus raro contingit, universos tamquam vexillo erecto uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendi securos ad suburbana productos. quo consilio prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis. 9. Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus ad usque Valentis interitum pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam, ut arbitror, sciens silentio ausus corrumpere vel mendacio. scribant reliqua potiores, aetate doctrinisque florentes. quos id, si libuerit, adgressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |