Capp.
VII-VIII
VII.
1.
Latius iam disseminata licentia onerosus bonis omnibus Caesar nullum post haec
adhibens modum orientis latera cuncta vexabat nec honoratis parcens nec urbium
primatibus nec plebeiis.
2.
denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo
efferatus, quod ei celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet
inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum ni comes
orientis tunc Honoratus fixa constantia restitisset.
3.
erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod
ludicris cruentis delectabatur et in circo sex vel septem aliquotiens vetitis
certaminibus pugilum vicissim se concidentium perfusorumque sanguine specie ut
lucratus ingentia laetabatur.
4.
accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae
ad palatium ut poposcerat intromissa insidias ei latenter obtendi prodiderat a
militibus obscurissimis. quam Constantina exultans ut in tuto iam locata mariti
salute muneratam vehiculoque inpositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut
his inlecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.
5.
post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset,
Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per
multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus,
quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit
vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae
Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue
replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.
6.
auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria
commeatuum, famis et furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum
ambitiosam ignibus subditis inflammavit rectoremque ut sibi iudicio imperiali
addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem laniatu miserando
discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem
periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.
7.
eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice Celsen
ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege,
incertum qua potuit suffragatione absolvi, aperte convictus familiarem suum cum
pileo, quo caput operiebat, incantato vetitis artibus ad templum misisse
fatidicum, quaeritatum expresse an ei firmum portenderetur imperium, ut
cupiebat, et cunctum.
8.
duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat
casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non
reclamante publico vigore, discessit.
9.
Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem
eum odisse iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta
paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium
fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse
contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat
Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum,
quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
10.
qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii
ianuis, contempto Caesare, quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa
sollemni perrexit morbosque diu causatus nec regiam introiit nec processit in
publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium addens quaedam
relationibus supervacua, quas subinde dimittebat ad principem.
11.
rogatus ad ultimum admissusque in consistorium ambage nulla praegressa
inconsiderate et leviter proficiscere inquit ut praeceptum est, Caesar sciens
quod si cessaveris, et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas.
hocque solo contumaciter dicto subiratus abscessit nec in conspectum eius
postea venit saepius arcessitus.
12.
hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam
protectoribus mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem
sed ad lenitatem propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos
scholarum adlocutus est mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse
addensque vocis obiurgatorio sonu quod si id placeret, post statuas Constantii
deiectas super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
13.
his cognitis Gallus ut serpens adpetitus telo vel saxo iamque spes extremas
opperiens et succurrens saluti suae quavis ratione colligi omnes iussit armatos
et cum starent attoniti, districta dentium acie stridens adeste inquit viri
fortes mihi periclitanti vobiscum.
14.
Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebellis et maiestati
recalcitrantes Augustae per haec quae strepit incusat iratus nimirum quod
contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem
formidine tenus iusserim custodiri.
15.
nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum adorti sunt Montium
primum, qui divertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et
hirsutis resticulis cruribus eius innexis divaricaturn sine spiramento ullo ad
usque praetorium traxere praefecti.
16.
et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus
constrinxerunt, eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere
discursu. iamque artuum et membrorum divulsa conpage superscandentes corpora
mortuorum ad ultimam truncata deformitatem velut exsaturati mox abiecerunt in
flumen.
17.
incenderat autem audaces usque ad insaniam homines ad haec, quae nefariis egere
conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus: eosque ut heiulans
baiolorum praecentor ad expediendum quod orsi sunt incitans vocibus crebris.
qui haut longe postea ideo vivus exustus est.
18.
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus Epigonum et
Eusebium nec professionem nec dignitatem ostendens aliquotiens increpabat, qui
sint hi magna quaerebatur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Lycia
philosophus ducitur et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus
orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset promittentes
armorum si novas res agitari conperissent.
19.
isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii Caesaris
curam, ad Mesopotamiam missus a socero per militares numeros immodice
scrutabatur, an quaedam altiora meditantis iam Galli secreta susceperint
scripta, qui conpertis Antiochiae gestis per minorem Armeniam lapsus
Constantinopolim petit exindeque per protectores retractus artissime tenebatur.
20.
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum
occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector
provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est
aliique congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum
ponderibus urgebantur.
21.
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea turbidum
saeviebat ingenium a veri consideratione detortum et nullo inpositorum vel
conpositorum fidem sollemniter inquirente nec discernente a societate noxiorum
insontes velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit, et causarum legitima
silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio capitum et bonorum
ubique multatio versabatur per orientales provincias, quas recensere puto nunc
oportunum absque Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et
Aegypto, quam necessario aliud reieci ad tempus.
VIII.
1.
Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur,
Cilicia spatiis porrigitur late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque
lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite viget et frugibus
minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
2.
et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant Seleucia opus
Seleuci regis, et Claudiopolis quam deduxit coloniam Claudius Caesar. Isaura
enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva aegre
vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.
3.
Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis
hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex
Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis et Anazarbus
auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia vatis illius domicilium Mopsi, quem
a conmilitio Argonautarum cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum
delatumque ad Africae litus mors repentina consumpsit, et ex eo cespite punico
tecti manes eius heroici dolorum varietati medentur plerumque sospitales.
4.
hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum a Servilio
pro consule missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae quidem regiones
velut in prominenti terrarum lingua positae ob orbe eoo monte Amano
disparantur.
5.
orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis fluminis ripis
ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus,
dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit
magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret
regna Persidis, efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat cognomentum.
6.
abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex
agrestibus habitaculis urbes construxit multis opibus firmas et viribus, quarum
ad praesens pleraeque licet Graecis nominibus appellentur, quae isdem ad
arbitrium inposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae
eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.
7.
Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione discrevimus,
Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit, Hierapoli, vetere Nino et
Samosata civitatibus amplis inlustris,
8.
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat
Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita
adfluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia itidemque Seleucia iam inde
a primis auspiciis florentissimae.
9.
Post hanc adclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis,
urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque
nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus isdemque pares Emissa et Damascus
saeculis condita priscis.
10.
has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis
illius celsi praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato
Tigrane regnis Armeniorum abstractas dicioni Romanae coniunxit.
11.
Ultima Syriarum est Palaestina per intervalla magna protenta, cultis abundans
terris et nitidis et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem
sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem
Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim
itidemque Ascalonem Gazam aevo superiore exstructas.
12.
in his tractibus navigerum nusquam visitur flumen sed in locis plurimis aquae
suapte natura calentes emergunt ad usus aptae multiplicium medelarum. verum has
quoque regiones pari sorte Pompeius Iudaeis domitis et Hierosolymis captis in
provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
13.
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate
conmerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos
gentium vicinarum excursus sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus
erexit et cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes
Bostram et Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc
provinciae inposito nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris
Traianus conpulit imperator incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte
Mediam urgeret et Parthos.
14.
Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam inter
municipia crebra urbes duae faciunt claram Salamis et Paphus, altera Iovis
delubris altera Veneris templo insignis. tanta autem tamque multiplici
fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus ut nullius externi indigens
adminiculi indigenis viribus a fundamento ipso carinae ad supremos usque
carbasos aedificet onerariam navem omnibusque armamentis instructam mari
committat.
15.
nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste.
Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso
sine ulla culpa proscribi ideoque hausto veneno voluntaria morte deleto et
tributaria facta est et velut hostiles eius exuviae classi inpositae in urbem
advectae sunt per Catonem, nunc repetetur ordo gestorum.